PL 145, col. 872

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne

Dominus ait: Nemo accendit lucernam et ponit eam
sub modio, sed super candelabrum. Non enim pro
temporali commodo lumen praedicationis est deserendum,
sed super candelabrum potius ponendum,
quatenus semper supra curam corporis vigeat gratia
praedicationis.
10.
His igitur virtutum telis vir iste vallatus, ubicunque
se occasio praebuerat, divini verbi semen
spargebat, et virtutum arbores in terra humani cordis
plantabat, quas postmodum fecundis exhortationibus
irrigabat. Quandocunque episcopus, abbas aut
alicujus conditionis homo, debitae reverentiae causa
ad eum confluebat, semper suae sapientiae recedebat
sale conditus, sanctae praedicationis medicamine
fotus, fraterna admonitione delinitus, atque in omnibus

ita melioratus quod valde antea non venisse
tristabatur. Sic quidem fecundo labore itineris, qui
ad unius monasterii salutem fervidus anhelabat,
multorum infirmitatibus obiter providebat. In hoc
nempe summum magistrum nobilis discipulus imitabatur.
Salvator quippe mundi pro archisynagogi filiae
resuscitatione pergebat, sed in ipso itinere a
fluxus sanguine quandam feminam suae vestis medicamine
liberavit; et dum sui corporis praesentia illam
suscitare dignatus est, prius istam sola fimbria
liberare voluit.
DE DOMNO ADRALDO BREMETENSI ABBATE.
11.
Adhaerebat praeterea nostro comitatui quidam
venerabilis abbas, Adraldus nomine, qui quondam
sanctae vestis habitum Cluniaco sumpserat monasterio,

et cujusdam ejus monasterii, Paterniaci
nomine, prioratum aliquantum rexerat. Vir quippe
valde litterarum studiis eruditus et liberalium artium
peritia exornatus, religiosus in opere, facundus
mirabiliter in sermone, celebrem et regalem tunc
temporis abbatiam, Bremetensem scilicet, pastorali
providentia gubernabat. Qui quidem in primo suae
cognitionis limine quasi austerus et inconveniens
judicatur; sed, postquam in ejus familiaritatis aula
coeperis residere, tunc subito, quasi alteratus, benignus,
prudens, tractabilis invenitur. Sed inter plurima
istius viri dona virtutum, est quaedam quae
hominibus illum valde commendat et in multorum
devota dilectione validius solidat. Non enim ad instar
Cluniacensis munificentiae, neque alicujus suae patriae

viri, sed quasi nobis natura Italicus munificus
et largus semper habetur. Hoc namque nostrorum
famulorum ora testantur, quos non haedinis, non
ovinis, sed vulpinis pellibus texit. Quanquam mea,
ut dicitur, impediente fortuna, tenacem Galliae morem
in me solo servavit; sed non debeo hujus
viri tacere praeconia, tametsi mihi nulla contulerit
praemia.
Postquam vir iste nostri itineris coepit fieri particeps
et totius nostrae convenientiae commune coepit
habere consortium, cuncta, quae agenda erant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.