PL 145, col. 878

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne

parvipendens illud subjugare suaeque ditioni submittere
quasi temerarius studet invasor. Tunc ille,
quia jam suae nequitiae caput attritum et mentis rigorem
jam pene sensit emortuum, coram cuncto concilio
causam narraturus assurgit. Mox ex utraque
parte causa exponitur, et utriusque partis allegatio
ventilatur. Romanae Ecclesiae lecta sunt privilegia
contra quae episcopus egisse accusatur; causa defenditur,
culpa imponitur, controversia meritis partium
examinatur. Tandem post multas contentiones,
post utriusque partis varias objectiones, quia episcopus
contra privilegia se non egisse purgare non poterat,
ad hujus decisionis calculum res ista perducitur.
Interrogantur episcopi, si apostolicae sedis
rata decernerent privilegia et in suo tenore, quae

lecta sunt, sine laesione durantia. Omnes rata et inconcussa
manere definitiva sententia decreverunt.
Tunc ipse Matisconensis episcopus cum quinque
ejusdem Ecclesiae clericis propria manu juravit,
quia quod contra monasterium se egisse recolebat,
neque ad injuriam apostolicae sedis, neque ipsius
papae fecerat, neque adhuc privilegiorum tenorem ad
liquidum noverat. Tali modo inter domnum episcopum
et abbatem hujus causae negotium constat esse
sopitum et plenae definitioni traditum. Pacis inter
eos foedera collocantur, simultatis jurgia propelluntur.
In eadem quoque synodo quaedam sunt ecclesiastica
censura correcta, quaedam canonicae sanctionis
vigore statuta, et dum pro unius causae intuitu
synodus congregata fuisse decernitur, multis

postmodum causis constat fuisse proficuam.
DE REVERSIONE.
20.
Interea redeundi amer occurrit, repetendi
itineris labor incumbit. Licentia petitur, sed licentia
protelatur. Ipse enim abbas cum suis tractare
coepit quomodo tanti labor itineris alicujus muneris
compensatione levigaretur; sciebat enim hunc hominem
pecuniam non amare, munera spernere, solius
pietatis intuitu tantum sumpsisse laborem. Talia
igitur decrevit offerre munera, quae non ipsi, sed
per eum Deo transmitteret, ut, dum sibi nollet, Deo
saltem tribueret. Capellam enim argenteam deauratam,
cum sacris vasis et vestibus, palliis et utensilibus
obtulit. Accipe, inquit, magister, istam sacram
vestem et sancta vasa, quae Deo omnipotenti tribuimus

et divino ritu mancipanda per te tuis sanctis
locis transmittimus. Tunc in prima fronte receptionis
quasi palliata locutione deceptus, munera per se
Deo tradita non est aspernatus. Interim dies transit;
peractis necessariis, membra quieti dedimus. Interea
diversarum cogitationum conflictus animum rapuere
illius. Cogitabat ne sub hujus receptionis specie vitium
aliquod latitaret, ne quod pro futurae mercedis
intuitu laboraverat, terreno munere deperiret, et
fructus, quos maturos manducare debuerat, obstupescentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.