PL 145, col. 880

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne · Expositio canonis missae secundum Petrum Damianum (Auctor incertus), J. P. Migne

sequi debemus, sanctis ejus auribus inculcavi. De
quo quidem consilio suae paternitatis amor in me
nasci, vel potius, ut puto, coepit augeri, quanquam
hactenus nec ad mei vel alicujus notitiam amor
ipse pervenerit; quasi enim quodam gelu adhuc in
gemma constrictus, nec ad fructuum maturitatem,
nec ad floris teneritudinem, nec etiam ad frondium
viriditatem erupit. Tandem ne aeternae retributionis
fructus aliquo nobis munere deperiret, et temporalis
oblatio praemium aeternum consumeret, renuente et
contradicente abbate, praedicta munera eidem dimisimus,
et hujusmodi pondere nos onerare penitus
renuimus, nihilque ab eo, praeter nobis necessaria,
et quae itineris prolixitas requirebat, nos accepisse
recolo. Sic officiis salutationis ex utraque parte exhibitis,

levigati et alacres ad dilecti fontis solitudinem
redivimus Avellani.

multitudo filiorum Israel ad vesperam. Et sument de
sanguine ac ponent super utrumque postem in superliminaribus
domorum, in quibus comedent illum. Et
edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes
cum lactucis agrestibus. Et post pauca: Est enim
Phase, id est transitus Domini. Transitum istum
Joannes determinat dicens: Ante diem Paschae sciens
Jesus quia venit hora ut transeat de hoc mundo ad Patrem,
cum dilexisset suos, in finem dilexit eos. Et
facta coena, complevit ea quae fuerant figurata.
Aegyptus est mundus; exterminator, diabolus; agnus,
Christus; sanguis agni, passio Christi; domus animarum,
corpora; familiae domus, cogitationes cordis.
Hoc sanguine tingimur per passionis fidem; illa tingimur
per passionis imitationem, signum crucis intus

et foris opponentes contra adversarias potestates.
Denique carnes agni comedimus cum in sacrificio
corpus Christi suscipimus, et azymos panes, id est
sincera opera, cum lactucis agrestibus, id est cum
amaritudine.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.