PL 146, col. 1439

Epistola contra Brunonem et Berengarium (Deoduinus Leodiensis), J. P. Migne

Gloriosissimo et invictissimo regi Francorum,
HENRICO, DURANDUS [DEODUINUS] Leodicensis antistes,
temporalis regni gubernationem ita moderari, ut in
aeternum cum sanctis ab omnipotente Deo merito
debeat coronari.
Fama supremos Galliae fines praetergressa totam
Germaniam pervasit, jamque omnium nostrum replevit
aures, qualiter Bruno Andegavensis episcopus,
item Berengarius Turonensis, antiquas haereses
modernis temporibus introducendo, astruant corpus
Domini non tam corpus esse quam umbram et figuram
corporis Domini; legitima conjugia destruant,
et quantum in ipsis est, baptismum parvulorum
evertant. Quos ad revincendum ac publice confutandum,
eo zelo eoque fervore quo erga sanctam

Ecclesiam divina inspiratione plurimum semper ardetis,
aiunt vos concilium advocasse, ubi tandem illud
totius nobilissimi regni vestri (heu nimis turpe
opprobrium!) de medio auferatis, et in aeternum,
si fieri potest, ab ipsa omnium memoria deleatis. O
pia voluntas, et vere rege dignissima! quae utinam
effectum habere posset, ut in tanto sacrilegio convictos
(quod certe facillimum est) absque ulla dilatione
debita ultio consequeretur! Sed desperamus
id fieri posse, cum Bruno existat episcopus:
episcopum autem non oportet damnationis subire
sententiam praeter apostolicam auctoritatem. Igitur
omnes quicunque sumus filii sanctae matris Ecclesiae,
in maximo dolore positi sumus. Nam plurimum
veremur si illis miserrimis et perditissimis viris audientia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.