PL 146, col. 35

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

persolvere votum? Rogasti etiam tibi talem praestari
locum, in quo copiam haberes librorum. Ecce
auditus es, ecce libros retines diversum dogma
ferentes, in quibus aeternam poteris cognoscere
vitam. Cur rebus variis mentem per inania spargis
et minus optatum festinas sumere donum? Ad
haec etiam rogare studuisti, ut quia te ad toleranda
adversa praeparatum et promptum existimasti,
aliquam super te permitterem venire molestiam
tentationis, per quam meruisses aliquatenus
expurgari a peccatis. Ecce et hoc ita exaudivi,
ut non secundum nequissimi tentatoris vota,
sed potius juxta vires tibi concessas ab eo fatigaretis:
et tamen cum ab hujusmodi compugnantia
attingeris, mox velut ignarus vel inermis

victus abibis? Constat ineptus homo, qui se scit subdere
neutro, nec paci videlicet nec bello. Paci quidem,
quia cum nulla aderit pugna, se tanquam validum
et promptum sponte offert ad pugnandum;
bello autem, quia quam primum insonuerit clangor
pugnae, mox depositis armis fugit ad solatia pacis.
Quem ergo sanctorum Patrum in Veteri aut in Novo
Testamento degentium tam gratum mihi tamque
pretiosum esse unquam legisti, ut cum in tribulationis
alicujus fornace noluissem probari? In quibuscunque
igitur libris divinae legis placeat hoc quod
jam dixi exquirere, et invenies procul dubio mihi
non in sua voluntate delicatos, sed magis in tribulatione
ac persecutione probatos semper placuisse.
Unde in Evangelio dicitur: Beati qui persecutionem

patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum
coelorum. Id item evangelica verba testantur: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt
illud.
Item scriptum est in Evangelio: Ardua et angusta
est via quae ducit ad vitam. Hinc etiam Paulus
apostolus dicit: Nemo coronabitur nisi qui legitime
certaverit. Cum ergo haec et his similia multa in Scripturis
sacris scis esse scripta, quare tu, si aliquam
vitae perennis coronam vis percipere, nil tribulationis
aut molestiae pro criminibus saltem commissis cupis
sustinere? Attende itaque diligenter ad ea quae jam
dicere volo, quoniam legisti talia crebro. Plurimi
namque sanctorum non tantum pro emendatione
seu correctione peccatorum, quantum propter probationem
aut perpetuae felicitatis compensationem

tormenta in hoc mundo pertulerunt, sicut sancti
Job, Daniel, Isaias, Jeremias in Veteri; in Novo
autem Testamento omnes pene martyrum chori leguntur
ideo magis passi, ut velut aurum in fornace
probatum puriores effecti, aeterna perfruerentur requie,
quam ut pro sceleribus puniri reatum persolverent
illata tribulatione. Tu vero nihil horum merito
tibi vindicare potes, ut scilicet magis ad probationem
quam ad peccatorum absolutionem amodo
affligaris; sed ad hoc tribulationes omnimodas tibi
opus est tolerare, ne pro reatibus tuis aeternas
poenas cogaris subire. Hoc quoque oportet ut jugiter
recorderis, quia plurimi pro peccatis multo levioribus
quam tua sint, justo Dei judicio aut tormentis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.