PL 146, col. 37
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum,
et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam
multus est ad ignoscendum. In Ezechiele quoque
invenies similia verba; scribit enim: Vivo ego,
dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur
et vivat. Et paulo post profert sententiam,
quae licet justis, ne de se aliquid praesumant, pavorem
ingerat, injustos tamen verbis omnem humanae
clementiae usum excedentibus consolatur dicens: Etiamsi justo dixero: Vita vivat, et confisus in justitia
sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivione
tradentur. Si autem dixero impio: Morte
morieris, et egeris poenitentiam a peccato suo, feceritque
judicium et justitiam, vita vivet et non morietur.
In aliis etiam prophetis invenitur scriptum,
quanta Dei gratia sit super omnes qui invocant
illum. Joel quoque propheta dicit: Convertimini ad
Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors
est, et praestabilis super malitia. Item Amos propheta
dicit: Quaerite Dominum, et vivite. Non minorem
quoque fidei atque spei doctrinam in Jona propheta
invenies, in quo commemoratur benignitas Dei immensa
circa Ninivitas delinquentes. Eadem itaque
rudimenta ac solatia in omnibus sacrae Scripturae
libris reperiuntur, sicut et apostolus Paulus testatur
dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est
ad docendum. Item Paulus inter innumera Epistolarum
suarum documenta specialiter quali clementia
Deus in tribulatione aut tentatione positos tueatur,
profert dicens: Fidelis Deus, qui non patietur vos
tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione
proventum, ut possitis sustinere: illud scilicet
proventum vocans, quod variis tentationibus fatigati,
sed ad Dominum clamantes liberati discimus quanta
nequitia sit diaboli nos impugnantis, quantaque Dei
gratia nos exinde liberantis.
Sed si de omnibus documentis quae jam ex Scripturis
sanctis prolata sunt aliquid diffideres, aut quia
ex legis umbra, seu quia ex puris hominibus sunt
dicta; saltem ea quae dicta sunt a Domino Jesu
Christo, qui Deus et homo est, firmiter credere debuisses.
Dicit enim, Matthaeo evangelista narrante: Non veni vocare justos, sed peccatores.
Item eodem,
narrante: Venite, inquit, ad me omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego vos reficiam. Luca enim perhibente,
discipulos suos pro quadam ratione increpat
dicens: Nescitis cujus spiritus estis. Filius hominis
non venit animas perdere, sed salvare. Item per eumdem
evangelistam ait: Majus gaudium erit in coelo
super uno peccatore poenitentiam agente, quam super
nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia.
Joanne quoque perhibente dixit discipulis suis: Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit,
et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in
judicium meum non venit, sed transit a morte in vitam.
Quia igitur tibi datum est nosse legendo et meditando
hujusmodi documenta, cur quaeso non sufficiunt,
tibi pro fidei et spei salutiferae constantia?