PL 146, col. 457

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

Descriptio insularum aquilonis.
206. De episcopis quod domnus Adalbertus diversis
regionibus constituit. Ipsi vero.
207. Eodemque studio.
208. De Jutland et episcopatibus in ea. Provincia
Danorum.
209. Jutland olim duos episcopatus habuit. Postea
vero.
210. De tribus Danie episcopis et de Eligland insula. Archiepiscopus vero.
211. De Fiune insula. Fiunis.
212. De Seland insula. Seland.
213. De auro Danorum. Aurum.
214. De Skania. A Seland.

215. De episcopatu Scanie. In eadem.
216. De Eginone postea Scanie episcopo. Fertur.
217. De natura Baltici maris. Nunc autem.
218. De longitudine ejus. Quod autem.
219. De latitudine ejus. Latitudinem.
220. De gentibus circa mare Balticum. Hunc, inquit.
221. Gentes ad austrum hujus freti. Itaque primi.
222. Gentes aquilonales ejus. At vero.
223. Nomina insularum multarum. Multe sunt.
224. De Estland insula. Preterea.
225. De Fembre insula. Ille autem.
226. De Rivi.

227. De Semland insula et martirio Adalberti episcopi. Tercia est.
228. De Amazonibus, Cynocephalis, Alanis, Macrobiis
et Rani insula. Altera est.

et aliis monstris. Sunt et alie.
229. Item de Baltico freto et abbate Hiltino. Hec
habui.
EXPLICIUNT CAPITULA.
M. ADAMI GESTA HAMMABURGENSIS ECCLESIAE PONTIFICUM LIBER I
[DEDICATIO]
Beatissimo patri et electo celitus archiepiscopo
Hammaburgensi LIEMARO A., minimus sanctae
Bremensis ecclesiae canonicus, integrae devotionis
parvum munus.
Cum in numerum gregis vestri, pastor evangelice,
nuper a decessore vestro colligerer,
sedulo operam dedi, ne proselitus et advena tanti
muneris beneficio ingratus existerem. Mox igitur
ut oculis atque auribus accepi ecclesiam vestram
antiqui honoris privilegio nimis extenuatam,
multis egere constructorum manibus,
cogitabam diu, quo laboris nostri monimento,
exhaustam viribus matrem potuerim juvare. Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.