PL 146, col. 462

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

sicut dicitur, minuendae multitudinis causa a
loco suo egressi, totam simul Europam inundaverunt
et Affricam. De antiquitate vero Saxonum
meminit Orosius et Gregorius Turonensis ita:
« Saxones, inquit, gens ferocissima, virtute
et agilitate terribilis, in occeani litore habitat,
inviis inaccessa paludibus, quae periculosam tunc
Romanis finibus eruptionem meditans, a Valentiniano
imperatore oppressa est. Deinde cum
occuparent Gallias Saxones, a Syagrio, duce Romanorum,
victi sunt, insulae eorum captae. »
Igitur Saxones primo circa Renum sedes habebant,
[et vocati sunt Angli,] quorum pars inde veniens
in Britanniam, Romanos ab illa insula depulit.
Altera pars Thuringiam oppugnans, tenuit illam

regionem. Quod breviter conscribens Einhardus,
tali modo suam ingreditur historiam.
4.
[([4.] Cap. 4.)] « Saxonum gens, inquit, sicut
tradit antiquitas, ab Anglis Britanniae incolis
egressa, per occeanum navigans, Germaniae littoribus
studio et necessitate quaerendarum sedium
appulsa est in loco qui vocatur Hadoloha, eo tempore
quo Theodericus, rex Francorum, contra
Hirminfridum, ducem Thuringorum, generum suum,
dimicans, terram eorum crudeliter ferro vastavit
et igne. Et cum jam duobus praeliis ancipiti
pugna incertaque victoria miserabili caede suorum
decertassent, Theodericus spe vincendi frustratus,
misit legatos ad Saxones, quorum dux erat
Hadugato. Ut audivit causam adventus

eorum, pollicitisque pro victoria cohabitandi sedibus,
conduxit eos in adjutorium. Quibus secum
quasi jam pro libertate et patria fortiter dimicantibus,
superavit adversarios, vastatisque indigenis
et ad internicionem pene deletis, terram
eorum juxta pollicitationem suam victoribus delegavit.
Qui eam sorte dividentes, cum multi ex eis
in bello cecidissent, et pro raritate eorum tota ab

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.