PL 146, col. 49

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

cogitatio, prosternebam me in terram, et lacrymis
eam infundens ipsam, mihi veraciter adstare sperabam
quae me fide jusserat, id est sanctissimam Dei
Genitricem: et sic per septemdecim annos periculis
multis, ut dixi, luctabar. » Ecce vides quantum non
solum virilis, sed etiam femineus sexus laboraverit
et pro integritatis constantia, et pro corruptionis poenitentia.
Nunquid ergo septemdecim annis jam laborasti
pugnans contra cogitationes desideriorum carnalium?
Quid autem tot annos dico, qui nec uno
passus es tanta anno integro? Nondum igitur laboris
viam coepisti, et tamen velut ex labore nimio jam fatigatus
defecisti. Sed et si quas tentationis et adversitatis
molestias perferres, nunquid propterea patientiae
et spei solatia deponere debes? Nonne et ex

supra commemoratis sanctorum Patrum exemplis, et
ex aliis Scripturae sacrae sententiis agnoscere potes,
utile esse ac necessarium perferre tentationes? Petrus
namque apostolus dicit: Charissimi, nolite peregrinari
in fervore, qui ad tentationem vobis sit, quasi
aliquid novi vobis contingat; sed communicantes Christi
passionibus gaudete. Jacobus etiam apostolus docet
dicens: Omne gaudium existimate, fratres mei,
cum in tentationes varias incideritis, scientes quod
probatio fidei vestrae patientiam operatur, patientia
autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri,
in nullo deficientes. Item apostolus idem dicit: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus
fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit
Deus diligentibus se.
Hinc et Paulus apostolus ait:
Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio
patientiam operatur, patientia autem probationem,
probatio vero spem, spes autem non confundit.
Hujusmodi
ergo documenta et in Novo et in Veteri Testamento
inveniuntur multa: quibus si jugiter intendis,
non solum tentationes quaslibet advenientes facilius
devincis, sed et majoris intelligentiae dona consequeris. Vir enim,
ut scriptum est, in multis expertus
cogitabit multa; et qui multa didicit, narrabit intellectum.
Cujus videlicet rei indicium in temetipso probare
vales, quia, nisi varia tentationum molestia et
eura exercitatus esses, nequaquam tanta Scripturarum
documenta aut testimonia tractare studuisses.
Plura quippe prius incognita jam indagationi tuae

sunt reserata.
Illud quoque summopere notandum tibi est quia,
si absque tentatione et tribulatione aliqua diutius remaneres,
gravius periculosiusque de beneficiorum
meorum largitate superbiendo caderes, quam cum
sceleribus omnimodis quondam deditus esses. Quanto
enim excellentioribus quisque dotatur donis, tanto
magis pulsatur vitio elationis. Unde et ille praestantissimus
angelorum non sustinens dignitatis suae donum,
eo gravius superbiendo cecidit quo sublimior
caeteris exstitit. Saul quoque, ut liber Regum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.