PL 146, col. 492

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

adeundi; et quando exigeretur, vel in expeditionem
vel ad palatium cum comitatu suo proficisci.
Impetravit etiam ut ipse illi in electione successor
confirmaretur et inter consiliarios regis locaretur,
assentientibus fratribus et abbate monasterii ejus, ac
sancta synodo haec omnia roborante.
48.
[(Cap. 39.)] Ferulam pastoralem suscepit ab
Arnulfo rege, palleum a papa Stephano.
Consecratus est autem a Sundroldo, Mogontino
archiepiscopo, seditque difficili tempore barbaricae
vastationis. Nec tamen legationis suae ad
gentes, ut in privilegiis videtur, studium omiserat,
verum, sicut decessores sui, presbyteros ad
hoc opus et ipse constitutos habere curavit.
49.
[([40.] Cap. 40)] De hystoria Danorum nichil

amplius aut scriptum vidi, aut ab alio visum comperi;
ea forte causa reor, quod Nortmanni vel
Dani tunc ab Arnulfo rege gravibus praeliis usque ad
internicionem deleti sunt. Bellum celitus administratum.
Siquidem centum milibus paganorum
prostratis, vix unus de Christianis cecidisse repertus
est . Et ita restincta est persecutio Nortmannorum,
Domino vindicante sanguinem servorum
suorum, qui jam per annos 60 vel 70 effusus
est. Narrat haec hystoria Francorum.
50.
[(Cap. 41.)] Audivi autem ex ore veracissimi
regis Danorum Suein, cum nobis stipulantibus
numeraret atavos suos, Post cladem, inquit, Nortmannicam
Heiligonem regnasse comperi, virum
populis amabilem propter justitiam et sanctitatem

suam. Successit illi Olaph, qui veniens a Sueonia,
regnum optinuit Danicum vi et armis, habuitque filios
multos, ex quibus Chnob et Gurd regnum
optinuerunt post obitum patris.
51.
[([41.])] Anno Adalgarii 7 (895) Hermannus,
archiepiscopus Coloniensis, magnis Adalgerum nostrum
fatigabat injuriis, Coloniae Bremam subjugare
conatus. Collecta igitur synodo apud Triburiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.