PL 146, col. 51

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

Hoc ideo clericus supradictus ideo scripsit, ut
his qui in conversionis initio sacram Scripturam
legere cupiunt, ostenderet qualiter immensam
diabolicae fraudis astutiam, qua omnes eamdem
Scripturam legentes impugnare solet, agnoscere et
praecavere, qualiterque etiam divinae inspirationis
gratiam agnoscere et invocare debeant. Scripsit et
idem clericus multa alia, quaedam quidem dictando,
quaedam autem alio modo, quae scilicet utraque
subsequenter pandere volo; sed dictata prius, post
haec quoque caetera pandam. Sic ergo incipit scribere
de librorum dictamine. Quia igitur alternis uti delectabile
est, non solum ob depellendam taedii molestiam,
sed etiam ob recreandas animae et corporis vires
studui quondam dicta diversae qualitatis scribere,

sed nunc reserare libet quae scripserim. Tres namque
libellos diverso tempore diversoque stylo edidi in
primis, quos volui in unum volumen, quasi ad unam
convescentium mensam colligere, instar videlicet
trium pulmentorum, quae nobis sanctus Pater Benedictus
coenantibus largiri jubet in regula, ut qui ex
uno nequiverit refici, ex alio reficiatur. Confido itaque
in Domino, quia omni spirituali cibo delectatus
in aliquo illorum inveniat, per quod spiritualiter
refici valeat. Sed haec de omnibus generaliter sint
dicta. Nunc vero reserare cupio quae causa fuerit
singulos scribere, ut lector aliquatenus exinde instructus
noverit me nequaquam frustra in talibus
desudasse.
Primum ergo libellum metrice prolatum, cui imposui

titulum: De Spiritali doctrina, scribere hujusmodi
erat causa. Cum enim quondam ex infirmitate
maxima convalescens ad monasticae professionis
vitam venissem, tunc in brevi, plusquam credibile
sit, factus sum sospes: ex qua sospitate veritus
ne aliquod damnum spirituale mihi oriretur, prece
Dominum intima rogavi ne me in tanta sospitate
positum otio inutili torpescere, sed aliqua tentatione,
quam mihi congruere sciret, pulsari permitteret.
Post hanc orationem non multum temporis
fluxit: et ecce variae tentationum molestiae accedentes
in tantum me circumdederunt, ut et incaute
me orasse et magis ad interitum quam ad proventum
exauditum esse aliquando vererer. Sed saepius

retractans illud apostolicum: Fidelis Deus, qui non
patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet
cum tentatione proventum ut possitis sustinere; laboravi
non quantum debui, sed quantum fragilitate
mea, permittente ipsoque Domino adjuvante, potui,
ne in conspectu adversariorum meorum corruerem.
Ideoque in tanta molestia tentationis, quae eo magis
imminebat, quo major sospitas corporalis inerat,
omnimodo tractare coepi, quali studio, qualique labore
corpus spiritui subjicerem. Nam ea quae communiter
cum caeteris fratribus in coenobio agere docebar,
sed et illa quae speciali devotione scribendo aut legendo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.