PL 147, col. 1222
Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne
Sed Transmundus agit hoc quod uterque facit.
Cognosco reliquos, sed ut his artibus aptos
Ore canunt solis vocibus atque notis.
Prosit et haec istis bonitas, quae profuit illis,
Ut studeant pariter prospice sollicite.
Sed tamen, ut possum, quos dixi praedico prorsus
Semper dum fuero, quos amo, quos timeo,
Accipe quae potui tibi praemia ferre roganti
Levia sunt, placidis sed tamen apta locis.
Ut merces tanti non sis mihi cassa laboris,
Tu fac implores martyris hujus opes.
Et super haec rogito Pandulphi vota memento
More pii Patris digna juvare tui.
Integra sit pueri bonitas tibi grata Leonis,
Nec tibi displiceat, hunc, ut ameris, ama.
Ut tibi quo semper te diligat, atque libenter
Obsequium possit solvere saepe tibi.
Mente satis miti devotus in ordine vivit,
In quo perficitur Cunctipotentis opus.
Nunc tibi sint satis haec, valeas, vestrumque meumque
Onoma quaesitum carminis ora ferunt.
II. Hymnus ejusdem in laudem S. Sabinae.
Praebe, Christe, canentibus
Munus laetitia martyris, ut tuae
Sabinae sacra praemia
Promantur pariter vocibus, et lyra.
Claris orta parentibus,
Pollens eximii conjugio viri
Praestanti facie nimis,
Morum plena satis, dives opum fuit.
Hanc virgo monitis suis
Seraphim probe fecerat idola
Toto corde relinquere,
Factorique suo credere concite.
Sprevit jura potentium,
Durum non timuit supplicii genus,
Sed praebens gladio caput
Centenae merito frugis adit gradum.
Sic in morte semel suos
Abscondens oculos semper ovans videt,
Solis perpetui jubar
Nunquam deficiens hujus erit dies.
Felix orbe potentior,
Quae coelum recipit sanguine pro suo,
Cui merces paradisus est,
Vitae deliciis moribus affluens.
Illic purpureus rosae
Flos, et nardus inest, vernat amaranthus,
Floret cum violis crocus,
Spirant thura, thymus, lilia, balsamum.
Hymnos angelici chori,
Condignum resonant carmen apostoli,
Psallunt quam bene martyres,
Et plectro feriunt tympana virgines,
Salva sancta perenniter
Horum quae medio psallis in agmine,
De quo jam specialiter