PL 147, col. 1230

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Non rota, non ferrum, non spicula mille furentum
Immutant animum, virgo beata, tuum.
Virgineis precibus juvenis de morte resurgens
Aetherei Regis subditur imperiis.
Quid Juliane facis? quid censor inique moraris?
Victus es, ut video, pectore femineo.
Perfice quod restat, tenta quod durius exstat.
Non cesset feritas, non vacet impietas.
Aufer adhuc linguam, miser, aufer utramque mamillam;
Sed si non loquitur, mente Deo fruitur,
Nos tibi commissos, Christiana piissima virgo,
Protege perpetuis, poscimus, auxiliis;
Affluat in nobis aeterni munus amoris,
Quam colis ad patriam grex tuus ut veniat.
XIV. In eamdem.

Virgo, sidericis ardua sedibus,
Te, Christiana, tuis insere plebibus,
Ut possint placido nunc tibi pectore
Laudis munia solvere.
Tu patris rutilo splendida germine,
Sed multo melius moribus et fide,
Dum casto refugis corpore saeculum,
Acquiris comitem Deum.
Cujus jussa probis actibus exsequens,
Quem saevis ducibus prodere non times
Contemptis valido pectore fortius
Poenarum genus horridum.
Quae, vel quanta quibus praelia gesseris:
Ignis cum gladiis, fustibus, et rotis,
Vinclis, verberibus, cumque ferocibus
Telorum probat ictibus.
Jam suprema poli quae penetras loca,
Nobis ut pateant, hoc prece fac tua.
Et semper memorum, si memoraberis,
Felix esse memor velis.
Sic nobis Deitas, Rex, tua conferat,
Discordem numeris congeriem ligans,
Ut secum stabili pace per omnia
Vivamus tibi saecula.
XV. In eamdem.
Fontem perennis gratiae
Praebe, quod es, Jesu pie,
In laude tantae virginis
Pro te paratis servulis.
Haec namque primum nomine,
Post te notarat dogmate,
Sic sponsa sponsi gloria
Apte frui decreverat.
Exosa pompas saeculi
Te forma quaesivit boni,
Quem fixa telis horridis
Laudare nunquam desiit.
Nunc grata carpens gramina
Inter rosarum germina,
Gemmis micantem fulgidis
Gestat coronam luminis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.