PL 147, col. 1242

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

En tibi pro lecto praesepe insternitur amplo,
Qualia nate legis, tali tibi more parabo.
XXVI. Ad laudem sanctae Luciae virginis et martyris.
Qui coelo quondam statuisti lumina terris
Spargere, de tenebras pellentis munere lucis,
Nocte licet pressos nubes nos pallida condat.
Lucida gaudemus tamen hic quandoque tueri.
Clara quidam fidei gestant sub agmine virgo
Lumina, nos docuit constanti lucida bello
Sistere, dum precibus Dominum vicisse tonantem
Visa quoque est morbo praestans suffragia matris.
Multa parat daemon, vis carnis, praelia mundus.
Docta ferit jaculo latitantem nubibus hostem,
Luce micans fidei carnis molimina vincit,
Dum se terricolae facibus non jungit amantis,
Quae potiora quidem coelestis foedere sponsi?
Quem fovet in minima diffundens munera membra
Fortior insurgit mundus pro Marte secundus.
Inde sinister adest et verbo, et verbere turgens,
Nulla potest animum fragilis sub carne virilem
Frangere vis clausum, de cujus robore traxit
Robora mortalis moles, nam sistere visa est.
Multimodis hominum conatibus acta, bonumque
Ad loca perdendi, ut traheretur foeda pudoris.
Incensas superat flammas, nec vulnera mortis
Expavit, sacraque charismate fota reliquit
Membra quidem terrae, sed spiritus aethera scandit:
Hic tua lucifero resplendet culmine sedes.
Hic sacer implexus tibi porrigit oscula sponsus,
Huc quoque nos tua vota trahant o lucida virgo.
XXVII. Incipit ode in honorem Innocentum.
Candentem segetis novae
Miremur cumulum chorus,
Qui fauces teneras agant
Coram principe canticis.
Gaudet primipilus recens
Ductor mittere praevios.
Laetatur paribus puer
Florum primitias legens
Hic gaudet titulis loqui,
Quos prorsus dabat inscius
Aetas, et sine crimine.
Sic dignis canitur prior.
Instas innocuum tonat,
Si linguae officio carent,
Clamat sanguineus rubor.
Occisi resonant decus,
Quod vivi nequeunt loqui.
Quid vis, tigride durior?
Quid saevis, carnibus canis
Pejor? quid sociis vacas?
Pignus coelicolum putas
Infundis manibus premi?
Sed frustra tumeat furor,
Et te magnificum puer,
Materna ubera subbibens
Vincat, te fugiens domet.
XXVIII. Incipit de sancta Agnete virgine et martyre.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.