PL 147, col. 344

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

deinde expeditionem in Italiam paravit, et diem
sanctae Paschae Mantuae egit; diem autem Pentecostes
Florentiae, ibique coram eo a domno papa
generali synodo habita, multa correcta sunt.
Imperator Adalbertum, capitali sententiae adjudicatum,
per interventum episcoporum dimisit. Eodem
tempore 50 aut eo amplius armati milites a Normannia
latenter per mare transeuntes, Nordmannis
contra imperatorem auxilium praebere cupientes, a Pisentibus
civibus capti, atque ad imperatorem delati.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.