PL 147, col. 346
Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne
Eodem anno Sclavi qui Liutici dicuntur, terminos
Saxonum insectantes, quam plurimos eorum
principes cum Wilhelmo marchione peremerunt.
Heinricus imperator domno apostolico ad se
tempore autumnali invitato, cum in Saxonia in
Bothfeldino commoraretur, morbo ingravescente infirmatus
et bona conversione poenitentia et confessione
purissima praemunitus, omnibus debitoribussuis
ex corde dimisit; et totum quod non bene acquisivit,
et his qui praesentes aderant reddidit; qui autem
non aderant, his per imperatricem et filium ut
redderetur nominatim solertissime disposuit; et sic
totam spem in Deo ponens, o utinam feliciter! 3.
Non. Octobris obiit, anno aetatis suae 39, regni vero
18, imperii autem 10, indictione 10. Qui inde
asportatus Nemetumque translatus, in ecclesia
sanctae Mariae, quam ipse construxerat, adhuc inperfecta,
juxta patrem et matrem sepultus est
a domno papa. Filius autem ejus Heinricus quartus
septimum aetatis annum habens, pro eo regni
jura suscipiens, a primoribus matri imperatrici ad
educandum est commendatus. Fames multas provincias
afflixit.
Heinricus quartus, filius Heinrici, regnavit annos
20, ab Augusto nonagesimus.
MLVII.
Heinricus rex natalem Domini Ratisponae celebravit.
Septimo Kalend. Maias immensitas nivis et
pruinae magnam partem vinearum perdidit.
Romae Victor II decessit; in cujus locum Fridericus,
frater Gotefridi ducis, dudum beati Leonis
papae archidiaconus, tunc autem temporis monasterii
sancti Benedicti abbas, 155u
s papa ordinatus,
Stephanus nonus est nominatus.
Otho dux Alemannorum obiit; cujus ducatum Roudolfus
accepit.