PL 147, col. 354
Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne
fas, nostrae cathedrae inthronizari percupientissime
industrius satis nitebatur, et totius cleri et
populi canonicam Sigifridi fratris illorum,
regii quoque capellani, quem sibi episcopari expetiverant,
electionem frustrari omnifariam moliebatur.
Gotifridus dux inter seculares praestantissimus
et in recordatione peccatorum suorum ad compunctionem
lacrimarum facillimus, in erogatione elemosinarum
largissimus, tam ex toto rebus et thesauris
suis in pauperes et aecclesias dispensatis ut
ferme nudus nudae crucis bajulus resideret, et tam
perfecta et lacrimosissima poenitentia alter ex
altero effectus, ut hinc ad supercoelestis municipatum
curiae feliciter illum emigrasse fas non sit
dubitare, in illius manus spiritu suo commendato,
cujus gratiae devotissimus suspiravit, coelestibus ex
toto suspensus gratulanter exspiravit. Hic demum
apud Viridunum, ubi etiam defunctus est, 9 Kalend.
Januar. idoneis omnino exequiis tumulatus, in pace
requie scat.
MLXX.
Rex natalem Domini Frisingiae egit, indeque
partibus illis pertransitis in purificatione sanctae
Mariae Augustam pervenit. Illuc ergo fratres
Constantienses pro suo electo per regis suffragium
acceptando cum venirent, praedicto Symmoniaco
illo vellent nollent urgente, regis comminatoria
satis jussione pro eo illis superinposita tristes domum
remeabant. Sic ille anathematicus episcopalem
cathedram pervicax invasor sibi infeliciter
usurpavit. Nec mora, mox ad quod venit opus studiosissime
administravit, scilicet ut deterius venderet
quod male comparavit, et ut furaretur, et
mactaret oves alienas et perderet. Vasa sacra,
vestimenta missalia, tabulas altaris argento coopertas
furtive dilaminavit; aurum, gemmas, et omnem aecclesiasticum thesaurum in suos suorumque usus
utpote fur
sacrilegus praesumptuose disperserat [(BERN. a. 1071)]
.
Hoc a fratribus Alexandro papae
per litteras ex toto querelose intimato, apostolica
auctoritate interdixit eis, ne omnino communicarent
ei; simulque archiepiscopo Mogontino litteris
missis praecepit, nisi se heresi praedicta expurgaret
canonice, quod nequaquam episcopum eum consecraret.
Set ipse regis et commercialium suorum
sese promissis et auctoritate qualitercumque defendendo,
causam suam ad usque secundum annum
protelavit.
Francia civili laborat discordia. --Otto dux