PL 147, col. 358
Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne
regis quo se expurgare voluit refutarent,
dilata, ipse recollectis undique quoscumque potuit
militum et fidelium suorum cuneis, coepit in dies
parvipendere inimicitias adversariorum suorum.
Ruotperto jam et a papa anathematizato, et a
rege pariter propulsato, quippe ut juste sacrilego
Symonis discipulo, tandem Eggehardus, unus ex
Augiensibus fratribus et ab illis electus, abbas Augiensis
efficitur, et juxta privilegiorum suorum statuta a praedicto papa
post Pascha Romae consecratur.
Ruotpertus autem apud Genginbach abbas
effectus, ob beneficium quoddam quod aecclesiae
ministro cuidam auferre voluit ab eodem interfectus
est.
MLXXIV.
Heinricus rex natalem Domini, quamvis in maximis
periculis et angustiis, Wormatiae celebravit.
Dehinc collecto undique quorumcumque poterat
auxilio, in purificatione sanctae Mariae Saxones adiit
de repente. Qui vim belli metuentes, ad deditionem
eo pacto venerunt, ut munitiones praedictae destruerentur,
propter quas seditio orta est; quod deinceps
peractum est. Sic absentibus ducibus praedictis et
caeteris regni primatibus, reconciliatus est rex Saxonibus
simulatorie, et cum eis ad usque Goslariam
pervenit, non multum tamen confidens in illis. Roudolfus
dux et caeteri rebelles reconciliantur regi.
In hac quadragesima imperatrix et duo episcopi sedis apostolicae legati
cum ea de Roma ad
Phorzheim in Alemanniam ad regem venere pro ipsius
regis moribus corrigendis. Rex Pascha apud Babinberg
egit. Inde ad Nuorinberg ad matrem et ad caeteros
apostolicae sedis legatos perveniens, reum in
eorum manus se, praesentibus episcopis Mogontino et
Bremensi cum aliis multis, sub correctionis sponsione
commisit, suumque auxilium domno apostolico
ad deponendos Symoniacos firmissime promisit. Ipsi
etiam regis consiliarii omnes res aecclesiarum injuste
acquisitas se reddituros coram eisdem legatis sub sacramento
promisere, quippe qui eas a Symoniacis
emerunt, consilio suo indignos eosdem ad aecclesiasticum
honorem adjuvando. His ita dispositis, imperatrix
et legati apostolicae sedis redierunt.
Ea aestate rex expeditionem in Ungariam movit
pro adjuvando rege Salomone, qui etiam ob flagitiorum
suorum insolentiam et turpitudinem a patruo
suo et caeteris regni melioribus depulsus est dignitate
sua, parvipendens et ipse consilia illorum. Sed
rex ibi nichil ad votum suum efficax, scilicet ad
restituendum Salomonem, efficere praevalens, recepta
demum sorore sua regina Juditha, uxore Salomonis,
non bono omine, quo egressus est,
domum Wormatiam revertitur. Regi filius