PL 147, col. 364
Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne
et populo reclamante, vix appositus, et Simoniace
ordinatus, set in proxima sequente Romana synodo
ob id et inoboedientiam deponendus, substitutus est.
Eodem tempore aestivali domnus papa regi post
tot contempta illius promissa et mandata, adhuc
apostolica mansuetudine attemptando commonitorias
direxit litteras, quatinus quid et cui
promiserit, recogitando meminerit, neque se falsarius
aut contumeliosus in Dei et apostolicae dignitatis
contemptum et injuriam pertinaciter erigeret,
neque Deum, qui se prae caeteris tam honoratum
sublimaret, contumax et incorrigibilis annullaret,
set mente plurimum sollertissima id semper attenderet,
quia superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam.
Ipse autem pro victoria, qua tam magnifice potitus
est, non quidem maximas Deo, qui ipsum vincere
et triumphare dedit, grates, ut oporteret, referebat,
verum potius, qualiter se secundum se delectatum
et jocundatum haberet, totus semper attendebat.
Monita vero apostolicae lenitatis, quibus
eum multotiens antea arguendo, obsecrando, increpando,
ad emendatiorem vitam adhortatus est, quasi
gratissima sibi simulatorie acceptavit, caeterum re
et erroris exaggeratione omnino conculcavit. Aliquoties
etiam devotas econtra ipsi salutationes et
litteras direxit excusatorias, satis confitendo
conquerens, tum aetate quod fluxa esset et fragilis,
tum quod ab his in quorum manibus curia esset,
multotiens sibi male suasum et consultum sit. Aliquoties
etiam supplices et omni humilitate
plenas ipsi direxit litteras, in quibus se Deo et beato
Petro valde culpabilem et criminosum professus est,
insuper preces offerens, ut quod ex sua culpa in
aecclesiasticis causis contra canonicam justitiam et
decretalia sanctorum Patrum statuta depravatum
fuisset, apostolica ejus providentia et auctoritate
corrigeretur, et in hoc suam oboedientiam, consilium
et adjutorium sibi non defutura efficaciter experiretur.
Nunc autem hujusmodi sui ipsius et aecclesiarum
tam perplures correctionis sponsiones, quas
tantotiens per legatos et litteras domno papae tam
multifariam fecit, omnino contumax parvipendit, et
excommunicatis in proxima Romana synodo consiliariis
et familiaribus suis praesumptuosus communicavit,
et ecclesias Dei, ut ab olim assolebat, confundere
et diripere non cessavit.
His compertis domnus papa, cum se tam palam