PL 147, col. 468

Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne

Animadvertite, quaeso, insidias diaboli. Lupus
ovibus insidians, non libero, sed suspenso incessu
ovilia circuit, ita diabolus quos decipere quaerit, non
aperta, sed simulata fronte impetit. Verumtamen
Paulus devitandos eos docet qui primam fidem irritam
fecerunt; ideoque discipulis dicit: Timeo ne,
sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita et vestri
sensus corrumpantur, et excidant a simplicitate, quae
est in Christo. Ego quoque timeo talem horum societatem
plus parituram istius (quod absit!) perditionem
quam illius salutem. Sed dicit aliquis: Quid si
aliter haberi vel teneri non potest? Huic non ego,
sed Apostolus respondeat: Infidelis si discedit, discedat.
Quod enim lucrum est Deo animam unam
acquirere, et aliam perdere? quod si aurum suum,

utinam non male acquisitum, quo, ut audivi, abundat,
secum abstulerit; tollat. Utinam, non ipse, sed,
si eum impedire debet, pecunia ejus eat in perditionem!
Non dignatur sancta Ecclesia tales pecunias atque
munera imperiorum [ f., impiorum] perversa; nec
Christus aurum quaerit, sed animas, qui diabolum divitias
offerentem, ut nos eadem facere doceret, repulit,
et in vocatione apostolica eadem trutina pensavit aurum
et argentum Matthaei et Zacchaei, qua navim et
retia Andreae et Petri.
Sed, o dolendus error hominum! non potuit, inquiunt,
abbas Willelmus monachum in alio quam
ubi professus est constituere loco, nisi diebus vitae
suae. Christus Dominus noluit diutius apostolos in
conclavi residere, sed misit eos in universum orbem

praedicare regnum Dei. Ipsi apostoli per totum mundum
divisi discipulos suos ad praedicandum ad diversas
orbis plagas dispersos direxerunt, ut Petrus
Apollinarem Ravennae, Clementem Meti, Eucharium
Treviri, et plures alios, quos enumerare longum est,
circumquaque; et Paulus Timotheum et Sylvanum
et caeteros. Alii quoque apostoli creditas sibi a Deo
partes mundi discipulis fidem Christi annuntiantibus
repleverunt: et Pater monasterii, quicunque est ille,
vices Christi agens, non potest vel pro lucrandis
animabus, vel pro aliqua alia utilitate, dummodo pro
Deo et secundum Deum fiat, monachum, mundo mortuum
et Deo soli viventem, in quocunque necesse
fuerit loco stabilire!
Non, inquiunt, sed monachus redeat ad locum suum.
Concedo monachum redire ad locum suum: sed eum
qui male exiit, non eum qui obedienter exiit, et obedienter
ubi jussus est, stetit; sed Bernardum, qui fugitivus
contra praeceptum abbatis sui evasit, non Benedictum,
qui jussu abbatis sui a monasterio professionis
suae obedienter exiens et ad nos veniens, obedienter inter
nos conversatur. Quam melius vester iste Bernardus
cum eodem fratre suo apud nos mansisset, quam
ut, alibi degens, inter alia pacta sua, quae vos me
melius nostris, hoc incendium discordiae, quod nunc
inter nos, nisi Deus pacis prohibuerit, conflagravit,
longo jam ex tempore in transmarina officina enutrisset.
Quod si id quod dicimus, videlicet ut monachus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.