PL 147, col. 470
Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne
sicut potest, non patebit morsibus lupi, sed servabitur
pascuis Christi. Etenim etsi peccatores sumus,
Christum tamen confitemur; catholicam fidem tenemus,
baptismum et eucharistiam Christi suscepimus,
regulam Sancti Benedicti legimus, et pro posse
servamus, in acie Christi contra communem hostem
stamus; ferimus, et ferimur aliquando; Deo sustinente
stamus, aliquando infirmitate impediente vacillamus;
si fragilitate cadimus, Deo relevante
resurgimus, nec tamen usque ad desperationem deficimus.
Et credo ita in nostro, et divitiis, et (quod
periculosius est) religione exiguo et paupere loco,
quemque monachum fidelem posse animam suam
cum Dei adjutorio servare et salvare, sicut in quocunque
ditiori et religiosiori, nisi forte aliquis plus
sapiens quam oportet sapere, haeresim Donatistarum,
qui dixerunt in sola Africa veram esse religionem,
eamdem pestem ab Africa in Normanniam
transferat, et asserat nullum monachum, nisi in
solo Fiscamni monasterio posse salvari. Qui haec
dicit vel credit, nimium coarctat illum qui est excelsus
super omnes gentes, et cujus gloria super coelos
est, cujusque nomen a solis ortu usque ad occasum
laudabile est. Apostolus enim intelligens omnem
hominem adversus communem hostem semper pavidum
ese debere, vestrates quoque sicut et nostrates
admonet dicens: Sobrii estote et vigilate, quia
adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit
quaerens quem devoret; cui resistite fortes in
fide. Nisi forte angelorum custodia, cherubim quoque
romphaea ita jam munivit locum vestrum, (quod
non puto in hac vita futurum) ut jam non possit eum
irrumpere princeps hujus mundi, qui ut tentaret
illum in quo nihil habebat, illum in deserto, in pinnaculo
templi, in monte valde excelso invenit et
tentavit, sed fugatus abscessit. Haec nos timemus,
haec patimur, sed confidimus nos quoque, sicut et
alios, liberari posse ab illo qui dixit: Confidite, ego
vici mundum. Haec non exprobrando, sed ratiocinando,
et ad scripta vestra duriter ferientia patienter
respondendo diximus, ut si non possumus ad
credendum, saltem ad aestimandum vos inducere valeamus,
ovem illam quam vestram dicitis, etiamsi
sine contradictione aliqua vestra esset, non inter
nos nisi sua culpa perituram fore.
Sed tabella jam plena nil se amplius suscipere
posse ostendit; querimonia tamen e corde nostro
juste, ut puto, ebulliens se aperiri, etsi non ex toto,
saltem ex parte exposcit. Quid, quaeso, Pater, quid
adversum vos commeruimus, quod tam subito, tam
improvise, tam praecipitanter, tam saevissime telum
acutissimum excommunicationis in nos voluistis jaculari?
Sperabamus nos velut fratres vestris orationibus
adjuvandos, quo Christo mereremur incorporari:
et nunc a Christi corpore et sancta Ecclesia,
cujus filii gratia Dei per baptismum esse meruimus,
anathemate vultis separare! Gratia et pietate sua
Dominus hanc potestatem sacerdotibus dedit ut quod
ligarent in terris ligaretur et in coelis, et quod solverent