PL 148, col. 1155
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
Econtra domno apostolico viscera doctoris gerentis
in subjectos accepturos dicentis: « Tanquam si nutrix
foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide
volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei,
sed etiam animas nostras: quoniam charissimi nobis
facti estis [(I Thess. II)] . » In hac apostolici,
sive, ut ille putat, reprehensione, sive, ut
illi, necessaria consideratione, ego tuus,
licet interiori caream rationali, volens tamen funem
apostolicum potius sequi quam trahere, sedem Romanam
veneror ut tribunal Christi, ejus pontificem
ut sacrarium Spiritus almi, ejus amplectens decreta
ut coelestis curiae edicta.
Inquiris praeterea a me, ut tui rursus verba ponam,
quid ego sentiam de confectione sacramentorum
a Simoniacis, seu a quibuslibet excommunicatis
usurpatorum, quippe si careant veritate. Stultus
igitur non stulte obedio. Dicam quod sentio.
Simoniacus est, qui temporalis lucri gratia ecclesiasticos
honores qualitercunque vel emit, vel vendit.
Horum alii, licet ordinati, carent tamen ecclesiastico
honore quem a nullo acceperant. Alii regulariter
ordinati, licet postmodum Simoniaci facti,
habent tamen adhuc ordines quos publicata sua
haeresi nondum amiserant. Inordinatos autem dicimus
qui ordinati sunt a Simoniaco qui nihil eis
potuit dare, vel qui per pecuniam aut interventum
saecularis gratiae ordinati sunt a non Simoniaco,
a quo nihil per emptionem poterant accipere. Ordinatos
autem et tamen Simoniacos appellamus qui
post acceptos a quibus et ut debuerant ordines,
Ecclesias vel alia quae Simoniaca suasit haeresis,
emerant vel vendiderant. Sed priores, quos diximus
ordinatos, nullo modo conficient sacramenta, nisi
post satisfactionem episcopali auctoritate admittantur.
Isti posteriores, id est ordinati et Simoniaci,
non conficient qui manifesti sunt, nisi convertantur.
Quia vero matre Ecclesia cum Christo
capite in unum corpus unita, filiorum est Ecclesiae
non nisi de sacramentis Christi, et Ecclesiae; propono
mihi distinguendum, auctoritate catholica
probandum, quid de Simoniacis, et excommunicatis
eadem sibi sacramenta vendicantibus, sit tenendum.
Simoniacos igitur et excommunicatos in
duo dividimus. Alii eorum quorum zelus innotuit;
alii qui, etsi accusati, etsi macula suspicionis respersi,
necdum tamen manifestati Illorum vero
quorum nefas patet, alii, necdum in judicio praesentati,
alii publico Ecclesiae judicio damnati. Ab illis
igitur quorum scelus adhuc oculum hominis latet,
credimus posse confici sacramenta Ecclesiae. Sed
quamvis nos juvent per fidem, illos damnant propter
praesumptionem: Judicium, inquit Apostolus,