PL 148, col. 1162

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

Regesto, in epistola Vergilio Arelatensi episcopo
missa: « Cum ad sacros ordines Paulus apostolus
neophytum venire prohibeat [(I Tim. III)] , sciendum
est nobis quia sicut tunc neophytus vocabatur, qui
adhuc nove erat plantatus in fide, ita nunc inter
neophytos deputamus qui adhuc novus est in sancta
conversatione. »
Scribam et adhuc de gestis pontificum concilium
papae de annullatis, quae Leo neophytus usurpaverat,
sacramentis.
Anno Dominicae Incarnationis 944, tertio
autem ex quo Otto imper. Henrici regis filius, compressa
Beringarii et ejus filii tyrannide, Italiam subjugaverat,
Joannes papa ab imp. quem cum conjuge,
et Adelhaida priori anno imperiali unctione

sublimavit, deficiens, Adelbertum reip. adversarium
in urbem recepit. Quod non passurus imperator
Romam hostiliter invadit. Papa hinc imperatorem
timens, illinc Romanis diffidens cum suo
complice Adelberto aufugit, usurpato sibi non parvo
Ecclesiae thesauro. Romani, sive timore correpti,
sive respectu juris allecti, dominum suum gratulatorie
recipiunt. Imperator apostolico, ad determinanda,
quae tunc imminebant negotia, indigens,
Joannem papam ad desolatam sui sedem revocavit.
Quo reverti negante, Leo adhuc laicus, quantum
ad saecularia non parum strenuus, papa eligitur,
ordinatur. Synodus, praesente imp. et multis
Teutonicis et Italicis praesulibus, celebratur. Multa,

quae vel ecclesiastica necessitas, vel imperatoria
poscebat voluntas, decernuntur. Sic domnus Leo
praesidens apostolicae sedi fecit interim ordinationes,
et omnia, quae erant apostolici. Nec longum,
Romani alterata fide apud imp. papam recipiunt
Joannem. Ille, congregato Romae in ecclesia Sancti
Petri concilio, Leonem, qui sibi vivo neophytus
successit, omni ecclesiastico ordine exutum, ita ex
statutis canonum damnavit ut, si postmodum ad aliquem
clericalem gradum vel aspiraret, perpetuo
anathemati cum omnibus sibi ad id opitulantibus
subjaceret. Episcoporum duos, qui eum promoverant,
in synodum vocatos et in tertia actione praesentatos,
ita ex auctoritate apostolica sacerdotali
privavit honore ut postmodum in nulla synodo recuperationis

aditum auderent vel tentare. Tertium autem
ex his nomine Siconem canonice vocatum, exspectatum,
demum venire nolentem, ecclesiastica
privavit communione. Statutumque est publico omnium
judicio synodum a Leone collectam nec nominandam
synodum, sed prostibulum favens adulteris.
Ergo omnia praedicti Leonis decreta cassantur; et
quicunque ab eo erant consecrati jussi sunt planetis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.