PL 148, col. 1168

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

audiendi. Aut, si venire noluerint, pro contemptu a
communione suspendendi. Hoc, inquam, illis jure
conceditur qui de objectis aut nihil se fecisse
fatentur, aut hoc, quod fecerint, crimen esse diffitentur.
Nec hoc etiam negamus quin et publicis criminibus
obligati ad synodale judicium pro contemptu
vocentur, ut tanto cautius, tanto irrefragabilius, et
demum Ecclesiae tanto fructuosius quanto a pluribus
auditi judicentur. Sed hanc synodicam vocationem
nullatenus tam generalem ponere audemus ut
ipsius apostolicae sedis privilegium, non ab apostolis,
sed ab ipso Domino ei concessum infringere
tentemus. Est enim privilegium sedis apostolicae ut
nulla proveniente synodo, quoslibet damnandos possit

damnare, et reconciliandos reconciliare, ut beatus
Gelasius in decretis ad orientales episcopos directis
ostendit [(epist. 11)] , in quibus Acasium Constantinopolitanum
patriarcham absque omni synodo
canonice ab apostolica sede damnatum irrefragabiliter
probavit. Scribit enim inter caetera: « Cuncta
per mundum novit Ecclesia quod sacrosancta Ecclesia
Romana de omni Ecclesia fas habeat judicandi;
neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio,
siquidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum
est; ab illa autem nemo sit appellare permissus. »
Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes sine
ulla synodo praecedente, exsolvendi quos synodus
iniqua damnaverat, et damnandi, nulla existente

synodo quos oportuit, habuerit facultatem. Et hoc
nimirum pro suo principatu; quem beatus Petrus
apostolus Domini voce [(Matth. XVI;
Joan. XXI)] , et
tenuit semper, et retinebit.
Hujus ergo privilegii auctoritate sanctissimi Romanae
sedis episcopi absque omni synodo damnare
consueverunt quorum contumaciam, ex cujuslibet
indubitabili relatione, cognoverunt. Hoc utique illius
scientiam non subterfugit, quicunque Regestum S.
Gregorii et reliqua SS. Patrum decreta, diligenti
consideratione percurrerit. Sic, inquam, Maximus
Salonitanus episcopatui praesumptuose inthronizatus
a B. Gregorio absque omni synodo, pro hac praesumptione
missarum celebratione privatur. Quem S.
Gregorius [(lib. V, ep. 3 et 25)] non tam pro manifestis

quam pro dubiis criminibus ad se vocatum,
videlicet, quem Simoniaco schismati, sive mulieribus
mistum fuisse, non pro certo novit, sed infamatum
audivit. De quibus etiam criminibus idem Maximus [(Item, lib. VII, epist. 83)]
se postmodum juramento
expurgavit. Si enim eum tam indubitanter
Simoniacum sive fornicarium, ut praesumptuosum,
nosset, absque omni vocatione, sive discussione,
juxta praedictum apostolicae sedis privilegium damnare
illum posset.
Praeterea, si nullum, licet in crimine vulgatissimum, nisi post synodicam vocationem judicandum
fore censemus, multum ecclesiasticae correctioni derogamus,
nimiam multitudinem carrinarum ( forte
leg. causarum] ad synodum differemus: imo hac occasione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.