PL 148, col. 1377

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

impedire non cessavit. Nam contra praeceptum apostolici
maxima multitudine flagiciosorum adunata,
procinctum in Saxoniam paravit. cui rex Roudolfus
apud Strowe cum exercitu obviavit: et illo fugato,
ipse campum victoriae obtinuit, 7 Idus Augusti.
Occubuit tamen ibi ex parte Roudolfi Wecel, venerabilis
Magideburgensis episcopus, et Wormaciaconsis
episcopus captus est. Infinita autem multitudo
utrimque occubuit: plures tamen et excellentiores
ex parte Heinrici. Eodem tempore, cum Alemanni
facto exercitu ad dominum suum regem Roudolfum
properarent, pene 12 milia conjurati populi
transitum Nectarae fluvii illis prohibentia partim
occiderunt, plurimos autem misericordius castigando
eunuchizaverunt. Deinde quandam munitionem inimicorum

facto impetu occupaverunt. Roudolfo igitur
in Saxoniam reverso, Heinricus derepente recollectis
viribus, Alemanniam praeda, ferro et igni, circa
festivitatem omnium sanctorum devastavit Terram
videlicet catholicorum ducum Berthaldi atque
Welfonis et aliorum sancti Petri fidelium penitus
dissipare aggressus est. Tunc quoque parum minus
quam centum ecclesiae in illa expeditione violatae
sunt. Eodem etiam tempore ex parte Roudolfi Bertaldus
Carinthiorum dux, piae memoriae, et Heinricus
marchio, obierunt in pace. Facto autem alio
concilio Romae, 13. Kal. Decemb. utriusque
regis legati licet non eadem veritate in synodo juravere,
quod domini eorum non impedierint colloquium
pro causa regni statuendum. Unde et papa

ea vice inter eos judicare non potuit: quamvis bene
sciret, cui parti magis justicia faveret. In sinodo ista
Beringarius Andegavensis canonicus, ut ab
heresi sua resipisceret, sinodaliter convenitur,
eique induciae usque ad proxime futuram
sinodum conceduntur.
MLXXIX.
Gregorius papa sinodum Romae mense Februario
collegit, in qua Beringarius jam tercio
convictus heresim suam abjuravit et
anathematizavit quae asserit: corporales res in
altari positas non vere sed figurate tantum in
corpus et sanguinem Domini transire. In eadem
sinodo Heinricus Aquilejensis patriarcha papae juravit,
nulli se deinceps communicaturum, quem

sciret a papa excommunicatum. In hac sinodo
papa presbyteros deinceps in fornicationem lapsos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.