PL 148, col. 1383

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

dignitate indignissimus, praedicti Heinrici cognatus,
a compatriota suo, nomine Latislao,
regno privatus incarceratur, et ille pro eo regia dignitate
sublimatur. Beringarius novae heresis de
corpore Domini auctor, eo tempore deficiens abiit
in locum suum; qui licet eandem heresim sepissime
in sinodo abjuraverit, ad vomitum tamen
suum canino more non expavit redire. Nam et in
Romana sinodo canonice convictus heresim suam in
libro a se descriptam combussit, et abjuratam anathematizavit;
nec tamen postea dimisit. Sed
jam septennio totum Romanum imperium civili bello,
immo scismatis discidio laboravit, aliis quidem
domno apostolico, aliis autem Heinrico faventibus,
et ob hoc utrimque totum regnum praeda,

ferro et igni miserabiliter devastantibus. Paucissimi
catholici episcopi ex parte apostolici remanserunt;
qui et a propriis sedibus expulsi, suis gregibus providere
non permittebantur. Quapropter omnes pene
religiosi, sive clerici sive laici, in aliqua monasteriorum
latibula hujusmodi mala declinavere, ne videlicet
devastationem sanctae aeclesiae cernerent, cui
in nullo adminiculari possent. Satius enim illis
videbatur, ut saltim se ipsos delitescendo salvarent,
quam pro aliis incassum laborando cum eisdem
perirent. Eo autem tempore in regno Teutonicorum
tria monasteria cum suis cellulis, regularibus disciplinis
instituta egregie pollebant: quippe coenobium
sancti Blasii in Nigra Silva, et sancti Aurelii, quod
Hirsaugia dicitur, et sancti Salvatoris, quod Scefhusin,

id est navium domus, dicitur. Ad quae monasteria
mirabilis multitudo nobilium et prudentium
virorum hac tempestate in brevi confugit, et depositis
armis evangelicam perfectionem sub regulari
disciplina exsequi proposuit, tanta inquam numero,
ut ipsa monasteriorum aedificia necessario ampliarent,
eo quod non aliter in eis locum commanendi
haberent. In his itaque monasteriis nec ipsa exteriora
officia per seculares, set per religiosos fratres
administrantur, et quanto nobiliores erant in seculo,
tanto se contemptibilioribus officiis occupari desiderant,
ut, qui quondam erant comites vel marchiones
in seculo, nunc in quoquina vel pistrino
fratribus servire, vel porcos eorum in campo pascere
pro summis deliciis computent. Ibi nempe et porcarii

et bubulci praeter habitum idem sunt quod
monachi. Tanto autem caritatis ardore omnes
pariter fervent, ut quilibet eorum non tam suum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.