PL 148, col. 1385

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

quinta ante Palmas ( Mart. 21) cum suo Ravennate
Guiberto intravit. Nobiles autem Romani praeter
admodum paucos cum domno papa Gregorio tenuerunt,
qui et 40 obsides ei dederunt. Papa autem in
castellum sancti Angeli se recepit, omnesque Tiberinos
pontes et firmiores Romanorum munitiones in
sua obtinuit potestate. In die igitur resurrectionis
dominicae ( Mart. 31) Heinricus ab heresiarcha suo
Ravennate coronam non gloriae set confusionis accepit.
Nam hujusmodi coronator, juxta attestationem
sanctorum patrum, non benedictionem, quam
perdidit, set damnationem, quam habuit, suo coronato
imposuit. Erat enim ipse aliquando Ravennas
archiepiscopus, et omnimodam Romano pontifici
obedientiam juravit, quam et nonnullo tempore fideliter

executus est. Set non multo post, spreto juramento,
singulari contumacia contra apostolicam sedem
erigitur, unde et ab apostolica sede et ab
episcopis totius aeclesiae in Romana sinodo
post canonicas inducias inrecuperabiliter deponitur
et anathematizatur; nec hoc semel, nec in una
sinodo, set in omnibus sinodis, quotquot jam sexennio
Romae celebratae sunt. Hic igitur in
perjurio ita inveteratus, et pro eodem sepius inrevocabiliter
depositus et anathematizatus, sedem
Romani pontificis, cui obedientiam juravit, per manus
anathematizatorum, utpote sui similium, praeterito
anno invasit, legitimo pastore adhuc eidem
sedi praesidente. Nempe Mutinensis et Aritinus
exepiscopi cum reliquis excommunicatis eum ordinaverunt;

qui etiamsi catholici essent, et apostolica
sedes pastorem non haberet, nullum tamen
eidem sedi pontificem ordinare possent. Hujus
enim ordinationis privilegium solis cardinalibus episcopis,
Ostiensi, Albanensi et Portuensi a sanctis
patribus est concessum, nec aliquibus aliis conceditur,
ipsis hoc adimplere valentibus. Set hi libentius
omnia extraema paterentur, quam tam sacrilegae
ordinationi tam superbissimi praesumptoris
miscerentur, quem et ipsi cum domno apostolico
sinodali judicio canonice damnarunt. Ergo
Mutinensis et Aritinus cum reliquis hereticis Ravennatem
illum non in Romanum patriarcham, quod
nullo modo potuerunt, set in damnatissimum heresiarcham
promoverunt; ut quanto altius inter

ipsos emineret, tanto majoris damnationis privilegium
possideret. Quapropter et Heinricus ab eodem
incoronatus, damnationem ejus hereditasse non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.