PL 148, col. 1402
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
turpiter expellitur, et ne amplius apostolicam
sedem invadere praesumat, juramento promittere
compellitur. Set jam aliquantulum diuturna regni
discordia inter catholicos et scismaticos tepescere
cepit, ut non jam bellum ad invicem, sed pacem
componere sanius judicarent. Quapropter duces et
comites sancti Petri fideles cum Heinrico colloquium
habuerunt, eique suum consilium et auxilium ad
obtinendum regnum firmissime promiserunt, si Guibertum
heresiarcham vellet dimittere, et ad aeclesiasticam
communionem per catholicum pastorem
remeare. Quam quidem conditionem nec ipse multum
respueret, si tamen in hoc ei principes sui
assentire vellent, videlicet episcopi qui se cum Guiberto
deponendos esse non dubitaverunt, eo quod
in ejus parte ordinationem, immo execrationem perceperunt.
Hi ergo ei penitus hac vice dissuaserunt,
ne sanctae matri aeclesiae reconciliaretur. Domnus
papa Constantinopolitanum imperatorem ab excommunicatione
per legatos suos absolvit, idem literas
Philippi regis Francorum debitam ei subjetionem
promittentis suscepit.
MCX.
In Bajoaria fideles sancti Petri jam adeo contra
scismaticos invaluerunt, ut in Salchurgensi aepiscopatu
catholicum ordinarent archiepiscopum;
quem statim religiosissimus Pataviensis episcopus
et Urbani papae legatus cum Wirceburgensi et Frisingensi
episcopis sollemniter consecravit. Heremannus
piae memoriae Metensis episcopus, et Berthaldus
dux Alemanniae, filius Roudolfi regis, in
fidelitate sancti Petri Maio mense diem extremum
clausere, magnumque merorem catholicis, et exultationem
scismaticis reliquere. Soror quoque praefati
ducis, regina Ungarorum, eodem mense
obiit. Ex parte autem excommunicatorum Luitoldus
dux Carinthiorum inopinata morte praeripitur,
cum nuperrime contra fas et jus repudiata
propria uxore aliam superinduxerit, Guiberto
quidem heresiarcha hoc ei concedente. Eggebertus
quoque marchio de Saxonia, in causa sancti Petri
satis strennuus--dolo cujusdam abbatissae de Quitelineburg,
sororis inquam Heinrici regis, ut
aiunt--per insidias occiditur. Domnus papa Urbanus
generalem sinodum episcopis diversarum
provinciarum per legatos suos in Tolosana
civitate circa pentecosten collegit, ibique multa in
aeclesiasticis causis, quae corrigenda erant, correxit.
In qua sinodo Tolosanus episcopus de illatis