PL 148, col. 43
Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne
cum maximo terrore ingerens se facies Apostolica,
graviter eum luiturum, si non reverteretur, intentavit;
sicque eum in Romanae Ecclesiae solatium revocavit.
8.
In diebus illis, mortuo Damaso secundo,
successit nonus Leo; qui, laudabilis viri prudentiam
et sanctitatem ex corde veneratus et amplexatus,
ejus per omnia consilia suscepit; et haec eorum
concordia plurimum in agro Dominico spinis erutis
fructificavit. Interea Subdiaconus ab eodem Papa
ordinatus, monasterio S. Pauli, miserabiliter desolato,
praelatus est, tali primitus visione confortatus.
Apparens ei B. Paulus in basilica sua stabat, ac palam
manibus tenens stercora boum, de pavimento
levabat, ac foras jactabat. Cumque spectator otiosus
assisteret, increpabat eum Apostolus, quare non
se adjuvaret: jussitque eum palam apprehendere,
et fimum (sicut ipse faceret) ejicere. Latrunculis
enim Campaniae diripientibus subsidia alimoniae, in
tantum languorem inciderat observantia sanctitatis
et regulae, ut et armenta, licenter ingredientia, domum
orationis foedarent; et mulieres, in refectorio
necessaria ministrantes, famam paucissimorum, qui
remanserant, monachorum dehonestarent. Eliminata
igitur omni spurcitia, et recuperata victualium
sufficientia, congregavit honestam multitudinem
Regularium monachorum: quorum religione et
disciplina venerabiliter usque hodie pollet locus iste.
9.
Denique tam singularem coepit habere fiduciam
super opitulationibus precum illorum, ut, si
quando non liberaretur ab adversitatibus, certissimum
ei signum fieret, alicujus delicti impedimentum
esse inter eos: quo praesenti ipsius examinatione
correcto, solito cursu liberationem ejus acceleratam
ferebat oratio [(Gal. VI)] . Beatus plane Pater, beati
filii, quos inter ignorantia et impunitas culpae moram
non potuit habere, sed, exemplo quidem Josue
prodita, in spiritu lenitatis, secundum Apostoli praeceptum,
castigata est! Si qui tamen, cujuslibet professionis
fuerint, majores culpas, et maxime ad immunditiam
vel sacrilegium pertinentes, apud S. Paulum
committere praesumpserunt, mox in Apostolicae
reverentiae (honorem) ab exterminatore perierunt.
Sicut enim, primi Gregorii tempore, B.
Andreas Apostolus ultor exstitisse legitur sui sanctuarii;
ita et in diebus Hiltebrandi ejusdemque Gregorii
VII. B. Paulus Apostolus vindex enituit sui sanctificii,
utroque scilicet Apostolo cooperante suo operario.
CAPUT II. Miracula et gesta ante Papatum.
10.
Interea spiritualis agricola, sanctus videlicet