PL 148, col. 47
Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne
Igitur cum hac vice secundum hanc consuetudinem
facturus accessisset; vidit, quod dictu mirabile est,
ipsam imaginem lacrymas stillare, et quasi dolorem
suum pro aliqua dilecti sui molestia significare. Ipse
autem repletus stupore et ecstasi, postquam satis in
admirationem defixus est, lacrymis lacrymas ubertim
reddidit: et supplicatione completa, Lateranense
Palatium, salutaturus Domnum Papam, revisit
Qui mox perlati ad eum falsi rumoris excipiens
indicium; quod videlicet pro muneribus praenotatum
justificasset Episcopum, patenter dedit intelligi quid
in sacra imagine significasset similitudo condolendi.
Verum cum sapientia, quae lucebat in vultu ejus, rationem
coepisset reddere; erubescebant omnes, qui
in praesentia erant, adversarii ejus: et juxta B. Hieronymum,
falsus rumor cito opprimebatur, et mordax
lingua cito confodiebatur: quippe vita ipsius
voce et exemplo commendabatur. Inde cum praedicto
more solito repeteret imaginem, converso miraculo,
vidit eam arridere sibi tanquam triumphatori.
18.
Ne autem haec miracula, quamvis de sanctis,
tamen de insensatis rebus, incredibilia videantur:
ex probabilioribus orthodoxorum Patrum scriptis fidem
dare volumus, quaedam ex his mutuantes
exempla quae contra hujusmodi incredulitatem non
putamus invalida. Sic enim legitur in Actionibus
septimi universalis Concilii, auctoritate primi
Adriani Papae collecti: Narravit nobis Dionysius
presbyter Ecclesiae Ascalonis, de abbate Joanne
anachoreta, dicens: Quia hic magnus in praesenti
generatione fuit homo, et ad statum suum Deo placentem
hoc de eo miraculum asserebat: In specu,
inquiens, senex sedebat in partibus Sochus, possessionis
ab Hierosolymis milliariis IX ferme
distantis. Imaginem autem habebat senex in specu
sanctae et intemeratae Dominae nostrae, Dei Genitricis
et semper Virginis Mariae, habentem in ulnis
Christum Dominum nostrum. Quotiescumque igitur
volebat quoquam pergere, aut ad eremos longinquas,
aut Hierosolymam ad adorandam sanctam
Crucem et sancta loca, vel etiam in Sina monte
oraturus, aut ad martyres qui ab Hierosolymis
multis spatiis aberant (erat enim amicus Martyrum
oppido senex; nam, nunc quidem ad S. Joannem
Ephesum, nunc vero ad S. Theodorum Euchaitam,
aut ad S. Theclam Seleuciam pergebat,
vel ad S. Sergium Araphani), praestruebat candelam
et succendebat, sicuti habebat consuetudinem:
et ad deprecationem stans, ut iter sibi dirigeretur,
dicebat ad Dominam, in imaginem ejus attendens: