PL 148, col. 50

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

eleemosynis conditam, divino fulti auxilio
statueremus quod melius de electione Romani Pontificis
videretur. Sed subito, cum praedictus Dominus
noster Papa in Ecclesia Salvatoris sepulturae
traderetur, ortus est magnus tumultus populi et
fremitus, et in me quasi vesani insurrexerunt; ita
ut cum Propheta possim dicere: Veni in altitudinem
maris, et tempestas demersit me; Laboravi
clamans, raucae factae sunt fauces meae; et: Timor
et tremor venerunt super me, et contexerunt metenebrae.
Sed quia in lecto jacens valde fatigatus
satis dictare nequeo, angustias meas enarrare supersedeo.
Te igitur per omnipotentem Dominum
rogo, ut suffraganeos Fratres et Filios, quos in
Christos nutris, ad exorandum Deum pro me provoces,

et ex vera caritate invites: quatenus oratio,
quae me liberare debuit, ne incurrerem periculum,
saltem tueatur in periculo positum. Tu autem ipse
quantocius ad nos venire non praetermittas, qui
quantum Romana Ecclesia te indigeat, et in prudentia
tua fiduciam habeat, non ignoras. Dominam
Agnetem Imperatricem, et Rainaldum
venerabilem Cumanum episcopum ex nostra parte
saluta: et quantum erga nos dilectionis habuerint,
nunc ut ostendant, nostra vice fideliter obsecra.
Data Romae, IX Kal. Maii, Indictione undecima.
23.
Gregorius, in Romanum Pontificem electus
Gottifredo Duci salutem in Domino Jesu
Christo. Grata nobis est laetitia tua, quam in litteris
tuis de promotione nostra te habere cognovimus;

non ut hoc aliqua causae nostrae delectatio faciat,
sed quod eam ex fonte sincerae dilectionis et fideli
mente derivatam esse, non dubitamus. Nostra enim
promotio, quae tibi ceterisque fidelibus piam de nobis
existimationem et gaudium administrat, nobis
interni doloris amaritudinem et nimiae anxietatis
angustias generat. Videmus enim quanta nos solicitudo
circumstat: sentimus quam nos suscepti
oneris sarcina gravat: sub quibus, dum nostrae
infirmitatis conscientia tremit, anima nostra in
Christo potius dissolutionis requiem, quem in tantis
periculis vitam cupit. In tantum quippe commissi
nobis officii consideratio nos sollicitat, ut, nisi in
orationibus spiritualium hominum, post Deum,

aliqua fiducia nos sustentaret, curarum immensitate
mens nostra succumberet. Peccatis enim facientibus,
ita pene totus mundus in maligno est positus,
ut omnes (et praecipue qui in Ecclesia Praelati
sunt) eam potius conturbare, quam fideli devotione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.