PL 148, col. 52
Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne
unde venerat, illico reversa est. Stupefactus igitur
novo miraculo rusticus, atque post paulum ad se
reversus, ad propria remeavit
25.
Sequenti nocte tres viri, habitu decoro vultuque
splendido, ei apparuerunt: quorum unus,
vestitu succincto canicieque decenti, figuram Petri,
(ut in picturis videre solebat) sibi expressit: alius
vultu splendidus, statura procerus, in admirationem
simul et timorem convertit inspectorem; tertium,
cujus qualitatis esset, non adeo curiose quaesivit.
Proinde affabilior horum trium, quis esset diu haesitans,
tandem canum illum sermone aggressus, quis
ille major esset, vel quo censeretur nomine, sciscitatus
est: a quo responsum, quod Sol vocaretur, accipiens,
insuper ita increpatus est: Quare non annuntiasti
Gregorio, quod heri vidisti? Ille vero perterritus,
nihil se vidisse testatur. Oblitusne es, inquit, quod columbam
heri inter Missarum solemnia requievisse
super humerum ejus videris? totamque visionem, ut
viderat, sibi retexuit. Deinde praecepit ei ut quantocius
ad Gregorium iret, quia eadem die inde erat
transiturus, atque ex ordine ei visionem recitaret.
Mane facto rusticus, quid ageret dubitans, atque
visionem illusionem esse secum pertractans, quemdam
ejusdem loci religiosum virum adit, et quid
sibi visum fuisset intimavit. Id autem consilii accepit,
quatenus Dominum obnixe deprecaretur ut,
si ex illo haec visio fuisset, secundo ac tertio ei revelare
dignaretur: quod ita rusticus devote peregit.
Secunda igitur nocte item commonitus, obnixius
precibus institit. Tertia vero nocte, cum iidem viri
terribilius solito se ingessissent: praecepit ei unus
ut, si vitam aliquandiu vellet differre, ne dubitaret,
quod jussus fuerat, Domino Apostolico denuntiare;
ac subintulit: Si tu, cum prope fuerat, jussis nostris
minime obtemperasti, necesse est te post eum longius
eundo laborare. Sed ille. certius adhuc aliquid
ab his elicere gestiens, dixit: Ego quidem rusticus
sum et indoctus, quid mihi in signum dabitur, ut a
tali persona credatur? Unus eorum, qui tantum solebat
pro ceteris loqui, dicebat: Haec dices Gregorio,
quod etiam ipse verum esse cognoscit: quoniam
accedens ad altare, quod eodem die cogitavit, apud
omnipotentem Dominum impetrare meruit. Rusticus
ad Gregorium perveniens, secretum ab eo petiit; et
quae itineris et laboris ejus causa extitisset, fideliter
insinuavit. Ille vero benigne subridens, ac signum
praecognoscens, rusticum, tantae legationis nuntium,
ad sua regredi cum Apostolica benedictione permisit.
26.
Alio quoque tempore, cum maxima detineretur
corporis infirmitate, quaedam neptis sua ad
eum visitandi gratia venerat, et qualiter se contineret,
inquirebat. Tum ille ut nepti super aegritudine
sua animum levigaret, monilia ejusdem manu tenens,