PL 148, col. 55

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

occurrit, ad Ottonem Constantiensem Episcopum
directa, quae ita se habet.
31.
« Gregorius Episcopus, servus servorum Dei,
dilecto in Christo fratri Ottoni, Constantiensi Episcopo,
salutem et Apostolicam benedictionem. Instantia
nuntiorum tuorum, » etc. Vide infra inter
epistolas S. Gregorii.
32.
Qua vero contumacia praenominatus Episcopus
decretis salutaribus resultaverit, vel potius insultaverit,
sequens Epistola prodit. « Gregorius,
servus servorum Dei, Ottoni Constantiensi
Episcopo, salutem et Apostolicam benedictionem.
Perlatum est ad Nos, » etc. Vide inter epistolas.
33.
Hic Clero et populo demandat ne inobedienti
Episcopo obediant. « Gregorius Episcopus, servus

servorum Dei, Clericis et Laicis majoribus et minoribus
in Constantiensi Episcopatu consistentibus,
Christianam legem diligentibus, salutem et Apostolicam
benedictionem. Misimus Fratri nostro, Episcopo
vestro, Ottoni, » etc. Vide inter epistolas S.
Gregorii.
34.
Ad Laicos, pro exequendis superioribus institutis.
« Gregorius Episcopus, servus servorum Dei,
Rodulfo Duci Sueviae, atque Bertholdo Duci Carentano,
salutem et Apostolicam benedictionem.
Scimus quoniam prudentia vestra miserabilem
Christianae religionis desolationem perspicaci mente
perpendit, » etc. Vide inter epistolas.
35.
Item ad Laicos pro iisdem institutis. « Gregorius
Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in

Christo filio et nobilissimo Comiti Adelberto, et ejus
uxori, salutem et Apostolicam benedictionem. Gratias
Deo referimus, » etc. Vide ubi supra.
36.
Ut nullus obediat Episcopis praefata statuta
contemnentibus vel negligentibus. « Gregorius, servus
servorum Dei, omnibus Clericis et Laicis in
regno Teutonicorum constitutis, salutem et Apostolicam
benedictionem. Audivimus quod quidam Episcoporum
apud vos commorantium, » etc. Vide ubi
supra.
37.
Has Epistolas prosecuta est, ipso praesidente
generalis Synodus; in qua, sicut gesta ipsius continent,
sententia anathematis data est in omnes Simoniacos
et Nicolaitas haereticos, qui in erroris sui

secta indurati, synodalibus Sanctorum Patrum definitionibus
et Decretalibus eorum statutis scienter
inobedientes, apostatarumque pertinacia eis recalcitrantes,
studio et voluntate refragantur. Ecce saccus
stercoribus plenus [(Ezech. I, 9)] , eatenus arguendo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.