PL 148, col. 67

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

Augusta iterum a Sede Romana missa est: cum quo
tempore aliquo conversata, sanctae Matris Ecclesiae
erga illum affectum omnem aperuit. Ille vero jactum
verbi semen cordis agro recepit; sed, secundum
Evangelicam parabolam, dum mater serit, aliud cecidit
secus viam, quod tam humanis gressibus conculcatum,
quam a volucribus est raptum; aliud vero
inter spinas, et ab exortis suffocatum, fructum ferre
non valuit; aliud vero super lapidei cordis duritiam
jactum, adustum solis ardore, radices habere non
potuit. Per humanos quidem gressus, malorum
hominum, quibus utebatur, consilia; per volucres
vero, immundorum spirituum suggestiones; per spinas
vero, divitias regiasque voluptates, per petram
vero, duritiam cordis significari, intelligere quilibet

sensatus poterit. Moram autem faciente Regina,
suas iterum litteras Papa misit, ut instaret verbo et
liberationi filii; ipsumque rogavit ut, quemadmodum
in litteris sibi olim missis continebatur, Legatorumque
in manibus promissio et fides data ostenderat,
sic se custodiret; et maxime a Simoniaca
haeresi, qua insudabat, spiritum suum cohiberet;
excommunicatos consiliarios, quos pro salute sua
regnique statu Apostolica Sedes et Synodus juste
damnaverat, procul abjiceret, ne in eamdem maledictionem
incideret. Regina Romam revertens, filium
ad Dei justitiam et honorem inclinatum fore
asseruit: cui non multo post vacillanti blandientes
et idoneae litterae bis missae sunt.

54.
Illo quidem tempore Saxones, quoniam videbant
ab eo se nimium crudeliter tractari, unanimiter
conspiraverunt ut pro Rege illum amplius non
haberent. Tunc coactus supplices ad Apostolicum
litteras direxit, orans ut suis orationibus commendatum
susciperet quatenus eum de tam horrendo pavendoque
judicio jam imminenti, suis meritis excelsi
Regis dextrae eriperet; iterum iterumque promittens
nil unquam amplius de ecclesiis Dei facere quod
sancti Canones reprehendere possent. Cujus precibus
motus Papa eisdem Saxonibus litteras et nuntios
misit; et circa ejusdem Regis radices fodiens, praedicationis
suae cophinos misit, exspectans scilicet
ut grossos ex ficu colligere posset. Sed, unde sumere
humoris boni plenitudinem debuit, inde post marcidus

aruit: et exspectata vitis ad pingues botros
ferendum, labruscas viles et exiles portavit; et seges
foliis pulchrioribus ornata, messis tempore nil aliud

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.