PL 149, col. 1428

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

pondus, nescio cujusmodi gravitatis ejus et antiquae
doctrinae fastum, nonnulli attendentes, eum
imitari maluerunt.
GUITMUNDUS.
Is ergo cum juveniles adhuc in scholis ageret annos
(ut aiunt qui eum tunc noverunt), elatus ingenii
levitate, ipsius magistri sensum non adeo curabat,
condiscipulorum pro nihilo reputabat, libros insuper
artium contemnebat. Sed cum per se attingere philosophiae
altioris secreta non posset, neque enim
homo ita acutus erat (sed et tunc temporis liberales
artes intra Gallias obsoleverant), novis saltem verborum
interpretationibus quibus etiam nunc nimirum
gaudet, singularis scientiae laudem sibi arrogare,
et cujusdam excellentiae gloriam venari,

qualitercunque poterat, affectabat: factumque est
ut pompatico incessu, sublimi prae caeteris suggestu,
dignitatem magistri potius simulans quam rebus
ostendens, profunda quoque inclusione inter cucullum,
ac simulatione longae meditationis, et vix
tandem satis desideratae diu vocis lentissimo quodam
quasi plangore incautos decipiens, doctorem
sese artium pene inscius profiteretur. Sed postquam
a D. Lanfranco in dialectica de re satis parva turpiter
est confusus, cumque per ipsum D. Lanfrancum
virum aeque doctissimum liberales artes Deus recalescere,
atque optime reviviscere fecisset, desertum
se iste a discipulis dolens, ad eructanda impudenter
divinarum Scripturarum sacramenta, ubi ille adhuc
adolescens aliis eatenus detentus studiis nondum

adeo intenderat, sese convertit. Sed et ibi insipiens,
quippe in malevolam animam non introibit sapientia [(Sap. I)]
,
et ea quorum novitate omnium corda permoveret,
atque ad se omnium oculos traheret,
studiose perquirens, maluit esse sub aliqua admiratione
hominum haereticus, quam sub oculis Dei
private vivere catholicus. Tunc illa quibus mundanis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.