PL 149, col. 1436

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

caro Salvatoris. Per animam quippe fit ut corpus
utcunque temporaliter vivat: per carnem vero
Salvatoris agitur ut Ecclesia non quomodocunque,
sed beate in aeternum vivat. Cum vero sapientissimus
Salomon cunctas res esse difficiles dixerit
[( Eccles. )] , ita ut explicare eas homo non possit, nonne
insanienti quam simillimus est qui haec divina arcana
discutere ad oculum violenter quaerit? Omnes
enim creaturae Dei miracula nobis inexplicabilia sunt;
Christus vero inter omnia aut prae omnibus miraculum
singulare. Si igitur potest Christus efficere
(sicut diximus) ut unaquaeque separata particula sit
totum Christi corpus, et tamen omnes separatae,
non plura sint corpora, sed unum corpus: quemadmodum
vox mille hominum percutit aures, et

apud unumquemque tota est, nec tamen plures dicuntur,
sed una sola: et quemadmodum tota anima
mille corporis humani replet particulas, et cum se
totam praebeat singulis, non plures tamen, sed una
est anima; ita jam nulla ratio propter hujuscemodi
quasi partitiones obstare videtur, ut non possit
aut velle non debeat Christus panem et vinum,
sicut et ipse docuit et Ecclesia credidit, transferre
in corpus et sanguinem suum.
ROGERIUS.
De mille missis, quae eodem tempore celebrari
possunt, videris mihi rem quidem valde difficilem
sufficienter et satis idonee declarasse. Verumtamen
in partitione unius hostiae adhuc paulisper haereo,
quoniam quod prius unum tantummodo video, id, me

partiente, ita in plura dividi cernitur, [ut] unaquaeque
portio minor quam illud quod erat integrum,
videatur. Si enim non mea vi, sed sua sponte hostia
divideretur, aut post divisionem magnitudo integre
non videretur immutata; jam satisfactum mihi esse
crederem, quod et unaquaeque portio et omnes simul
absque ulla divisione unum integrum corpus
esse possent.
GUITMUNDUS.
Si de mille missis quae uno tempore celebrantur
satis aestimas declaratum, mirum est quod de una
hostia ita possis moveri. Nam sicut hic, priusquam
partiaris hostiam, tantummodo unam vides; ita
priusquam mille celebrentur missae unum tantum
Christi corpus in coelis, et si non oculis, mente

tamen vel fide cernis. Et sicut opere tuo putas
hostiam dividi, sic putari potest sacerdotum opere
fieri ut corpus Christi, quod in coelis unum est,
mille in locis simul teneatur. Sed absit hoc, ut vel
illorum opere, vel tuo, unus Christus per plures
locos vel partes dividatur! quia ipse est qui in opere
vestro, non quod vester visus aestimat, sed quod ipse
vult operatur. Nam sic violentia Judaeorum videbatur
mori, et tamen ipse dicit: Nemo tollit animam
meam a me, sed ego pono eam a meipso [(Joan. X)]
.
Ita ergo cujuslibet fortasse violentia putatur frangi:
nec tamen quod carnalis aestimat sensus, sed quod
ipse vult Christus credendus est operari. Sicut sane
post partitionem hostiae singula tibi minora videntur
quam hostia integra; ita in omnibus missis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.