PL 149, col. 1447

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

quoniam prophetias de Christo minus diligenter attenderant,
de negligentia primum quidem puniri,
dum stulti vocantur; deinde corrigi, dum Scripturae
eis aperiuntur, meruerunt. Quomodo autem ad comprobandos
remunerandosque fideles incorruptibilis
Christus quasi corruptibilis videri dignatus sit,
beatus Gregorius declarat de quodam Martyrio monacho
narrans, qui Dominum Jesum in specie leprosi
sibi apparentem propriis meruit humeris bajulare.
Cumque is, inquit, qui quasi leprosus videbatur, de
collo ejus evanuisset, ab ipso mox sententiam remunerationis
accepit: Quoniam, inquit, non erubuisti
me in terra, o Martyri, nec ergo erubescam te in
coelo. Sicut igitur ad comprobandam et remunerandam
Martyrii humilitatem sive dilectionem, in terra

deformi horrendaque specie Dominus noster Jesus
Christus apparuit; ita ad comprobandam et remunerandam
servorum suorum fidem, si nulla incredulitas
est, vel negligentia punienda vel corrigenda,
in specie corrupti illius panis, si quando hoc contingat,
credendus est videri. Et, sicut non alium
leprosum illum deformissimum fuisse nisi seipsum
de collo Martyrii evanescens Christus ostendit; ita
non aliud quam Christi carnem et sanguinem in divinis
sacramentis, etiam si sub specie quasi putrefacti
panis et vini aliquando videantur, orthodoxorum
prudentia credere novit. Quod si objicias (ut dici
assolet) quia Berengarius Vitas sanctorum pro auctoritate
non recepit, scias, quia tametsi quasdam
sanctorum Vitas non recipit, beati Gregorii tamen

libros numquam eum respuisse prout recordor, accepi.
Quapropter et dialogum beati Gregorii pro
auctoritate assumpsimus, in quo de martyrio memorantur
ista quae diximus. Tantus enim auctor
non ea scriberet, nisi et ipse vera esse crederet, et
digna credi a posteris judicaret. Postremo, totam
ipsam dispensationem humanitatis Dominicae animo
percurramus. Tota quippe talis exstitit, de qua et
inimicorum incredulitas magis excaecanda, proptereaque
damnanda, scandalizaretur: et credentium fides
magis augmentanda, et propterea coronanda probaretur.
Quid enim hoc ipsum, quod de Virgine desponsata
Joseph nasci voluit? Nonne et inimicis ad
augmentum mortiferae impietatis scandali causa

fuit, ut appellarent eum filium fabri; et credenti
Petro ad augmentum remunerandae fidei profuit,
qui in nullo per hoc impeditus dixit: Tu es Christus
Filius Dei vivi? [(Matt. XVI.)]
Quid denique tota carnis
ejus infirmitas? Nonne et ipsum diabolum usque
adeo excaecavit, ut nec miracula inaudita prius attendens,
usque ad occidendum eum insurgeret, nec
damna irrestaurabilia sibi exinde proventura praevideret?
Ex eadem tamen infirmitate tantisper illuminantur
per fidem hodieque fideles, ut non solum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.