PL 149, col. 1496

Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne

Vides igitur quia eadem substantia est patris hominis,
et filii hominis. Si enim diceretur: Pater
homo, et filius equus, quis aliud quam monstrum
aut horrendum aliquid cogitare posset? Mox enim
ut a me patris et filii diversas substantias audires,
aut jocari, aut insanire potius quam veritatem dicere
me non dubitares. Sed si iterum quaeras quis est
ille, dico, pater illius est. Si quaeras de filio, quis
est ille, dico, filius illius est. Vides, charissime,
quia in personis diversa nomina posui quae sunt pater
et filius; in substantia vero unum nomen
ostendi, quod est homo. Quod in homine vides, hoc
in multis creaturis videre potes. Si igitur in creaturis
ut in una substantia sunt plures personae, et in
pluribus personis una substantia, natura postulat,

et Deus hoc facit, quanto magis in Deo qui omnia
creavit. Verumne Creatori creaturam coaequamus?
Absit! Quamvis enim in creaturis de patre dicam
quia homo est, et de filio quia homo est, et ita patris
et filii una substantia est; tamen iterum dico,
quia pater homo, et filius homo duo homines sunt.
De Deo autem, valde aliter. Sic namque dico de
Patre, quia Deus est; et de Filio quia Deus est, et de
Spiritu sancto quia Deus est, ut nulli tamen credere
liceat quod tres dii sunt. Jam nunc annuente eo
de quo loquimur, de eadem Trinitate aliquid apertius
loquamur. Creata consideremus, et in creaturis
Creatorem admirantes laudemus. Coelum itaque,
terram, mare et quae in eis sunt videmus; et haec
omnia creasse unum Deum corde retinemus, ore

confitemur. Haec tanta et tam multa, et tam admiranda
ineffabili prorsus sapientia condidit; quam
ipse non fecit, nec creavit, sed genuit. Quemadmodum
enim in anima nostra videmus quoniam ipsa
gignit consilium suum, et illud consilium quasi proles
est animae quod apud se habet, et per illud omnia
exteriora operatur, ita Deus (quomodo Deum decet)
Sapientiam suam de seipso genuit, per quam
omnia quaecunque sunt ab eo facta sunt, et disponuntur.
Haec igitur est sapientia Dei Filius, Deus de
Deo genitus; de quo Patri Deo dicitur: Omnia in
sapientia fecisti [(Psal. CIII)]
. Sed quid Deus per sapientiam
suam faceret, si eamdem sapientiam ipse
non diligeret? Aut quid in illa diligeret, si et ipsa
cum a quo genita est similiter non amaret? Constat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.