PL 149, col. 1499

Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne

Filio, non igitur sapientiam habet a Filio. Quod similiter
disseritur de Spiritu sancto, qui dilectio est
utrorumque. Credendum est ergo quia Pater perfecta
vita est, et sapientia, et dilectio a seipso, et
Filius perfecta vita, et sapientia, et dilectio est a Patre
suo; et Spiritus sanctus hoc idem a Patre et Filio.
Hanc trinam Unitatem, et unam Trinitatem, Adam
ante peccatum incorrupta imagine Dei anima sua,
lucide intellexit, quam lucem peccatum commissum
obscuravit. Peccavit autem hominis anima voluntate,
corpus opere. Utrumque igitur mortuum est, quia
ab utroque peccatum commissum est. Quoniam vero
mortuus est homo per insipientiam, oportuit eum
vivificari per sapientiam. Incarnata est igitur Dei
sapientia, ut deleretur hominis insipientia. Sed insipientia

hominis animam rationalem et corpus occidit;
Dei vero sapientia, id est Filius, et animam
rationalem et corpus assumpsit. Et sicut ille sine
peccato de immaculata terra factus est; ita iste sine
peccato de incorrupta Virgine natus est; assumpsit
autem ita Deus hominem ut nec Deus in hominem
mutaretur, nec homo absorberetur in Deum. Si enim
Deus in hominem mutaretur, jam non esset Deus,
sed homo solus; et ideo non adjuvaret.
Si vero homo absorberetur in Deum, jam non homo,
sed Deus solus; et ideo mori non posset. Mori
autem cum aliae multae rationes quibus nos redimeret
suppeterent, voluit, ut et diabolum justitia magis
quam potentia vinceret. Justum enim erat ut, qui
hominem vicerat, ab homine vinceretur, et nobis,

quanta charitate reducat nos, ostenderet. Hinc est
quod de Spiritu sancto conceptus dicitur quia Spiritus
sanctus charitas est, et totum hoc mysterium
charitas operata est. Factus itaque homo est cum
Deo una persona, sed conservata est utrique propria
substantia. Homo iste sine peccato vixit, ut vinceret
diabolum, et dolores sustinuit, ut deleret hominis
peccatum. Miracula fecit, quia Deus erat; mortuus
est, quia homo erat. Seipsum mortuum suscitavit, ut
Deus crederetur; in carne palpabili postea apparuit
ne homo esse dubitaretur. Corpus quidem in cruce
mortuum in lapide sepeliri permisit; anima vero
viva, cum Deo permanens, in infernum, non ut pateretur,
sed ut dominaretur, descendit, quae, liberatis
inde quos dignos judicaverat, caeteris vero dimissis,

corpus suum tertia die resumpsit. Ressuscitato
autem corpore, cum discipulis, non continue, sed
certis vicibus apparens et etiam comedens, quadraginta
diebus mansit. Quadragesimo die, videntibus
illis coelos ascendit. Quod vero post resurrectionem
comedit, non indigentia, sed argumentum manifestae
resurrectionis fuit. Regnat itaque Dominus noster
Jesus Christus in gloria Patris, venturus ad judicium
omnibus in manifestatione carnis, reprobos
traditurus aeternis tormentis, electis se ostensurus
in perpetuis gaudiis, in quibus nos regnemus per
aevum et cum ipso Domino Jesu Christo, qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per
omnia saecula saeculorum. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.