PL 149, col. 1511
Oratio ad Guillelmum I Anglorum (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne
Daciam adiit ibique sedem ponens usque in hodiernum
diem habitavit. Romani regnum Hierosolymorum,
quod David aliique potentes successores ejus
spoliis Allophylorum ditaverant, et subactis barbaris
gentibus, quae in circuitu erant, sublimaverant, sub
Vespasiano et Tito subverterunt, et nobile templum
post primae aedificationis ejus annos mille octoginta
novem diruerunt, quando undecies centena millia
Judaeorum ferro seu fame perierunt. Franci Gallis,
tempore Sunnonis ducis, associati sunt, et Romanorum
jugo de cervice sua viriliter excusso, super
eos regnare coeperunt. Angli Saxones, ducibus
Hengist. et Horsa Britonibus (qui nune Galli vocantur)
imperium dolis et fortitudine jam fere sexcentis
annis abstulerunt. Guinili, qui de Scandinavia
insula sorte ejecti sunt, regnante Albuino rege
filio Audonis, partem Italiae, quae nunc Longobardia
dicitur, invaserunt, et Romanis diutius resistentes
nunc usque tenuerunt. Omnes hi, quos victoria
surgentes recolui, paulo post misere subjacuerunt
perniciei, parique cum victis contritione torti, irremediabiliter
gemunt in cloacis Erebi. Normanni
sub Pollone duce Neustriam Carolo simplici subtraxerunt,
jamque 190 annis, contradicentibus
Gallis, et cum bellico tumultu saepe calumniantibus
tenuerunt. Quid de Gepidis et Wandalis, Gothis et
Turcis, Hunnis et Herulis? quid de aliis loquar
Barbaris, quorum conatus ad nihil est aliud nisi
furari et rapere et conculcata pace jugiter furere?
Terram turbant, aedes concremant, orbem vexant;
opes dissipant, homines jugulant, omnia foedant et
inquietant. His itaque signis mundi portenditur finis,
sicut ipsius patenter edocemur voce Veritatis: Exsurget
gens contra gentem et regnum adversus regnum,
et erunt terraemotus magni per loca, et pestilentiae et fames
[(Marc. XIII)]
, terroresque de coelo, et
signa magna erunt.
Cladibus innumeris premitur sic jugiter orbis.
His et multis hujuscemodi rotatibus in rebus humanis
solerter inspectis, non in se glorietur victor
de ruina comparis, qui nec ipse stabit, nisi quantum
jusserit dispositio Conditoris. Conversionem locutionis
meae nunc ad te, o rex, faciam, quam tu
(quaeso tibi) benigniter haurias propter salutem
aeternam. Nullus patrum tuorum ante te regale stemma
gessit, nec haereditario jure tantum decus tibi
provenit, sed gratuita largitione omnipotentis Dei,
et amicitia Eduardi consanguinei tui. Edgarus, Aldinus
aliique complures ex linea regalis prosapiae
orti, secundum leges Hebraeorum, aliarumque gentium
propinquiores sunt haeredes diadematis Anglici.
Illis nimirum remotis sors tibi cessit provetionis,
sed Dei judicium quanto occultius, tanto terribilius
imminet tibi ad reddendam rationem commissae
villicationis. Haec benigno ex corde sublimitati
vestrae locutus sum, humiliter deposcens ut
mens vestra semper sit memor novissimorum; nec
vos nimis implicet prosperitas praesentium, quam
sequi solet intolerabilis dolor, et ingens luctus ac
stridor dentium. Gratiae Dei vos et amicos atque