PL 149, col. 418
De rebus gestis in Majori monasterio saeculo XI (Auctor incertus), J. P. Migne
de me fueritis solliciti, sed parate nobis. » Mane igitur
facto, induens se vir nobilis cujusdam servi sui
habitu viliori ad Majus Monasterium venit, repertoque
abbate Guillelmo procidit ad pedes ejus, et
pro amore Christi et beati Martini monachatum sibi
concedi exorat: cujus humilem supplicemque petitionem
pio abbas attendens intuitu, benigne concedit
quod ille humiliter precatur. Inde ad suos regreditur,
mirantibus nimirum cunctis quomodo vel qualiter
in tali habitu processisset. Resumptis vestibus,
dissimulato voto, tota dies illa in laetitia agitur. Denique
videt in crastino suum iter parari, quasi ad
patriam rediturus. Ducibus autem comitatus mandat
secreto ut, cum ventum primum fuerit ad Majus Monasterium,
divertant gressum. Itaque oratione prius
celebrata, se poscit ad abbatem deduci. Cui abbas
assurgens (jam enim, fama praeconante, quis esset
audierat), in osculo pacis gaudens excipit illum. Rogat
etiam, pro consuetudine et hospitalitatis gratia,
ut laborem itineris sui ibidem quiescendo relevet,
ne dedignetur beneficium domus suscipere, cui sacer
Martinus et expensas providet, et expendendi voluntatem
largitur. Tum ille: « Domine, inquit, non
dedignor aut respuo beneficium beati Martini et
vestrum; me enim in monachum suscepistis, et ad
hoc hodie veni. » Mirari abbas se illum eatenus non
vidisse. Ille e contra: « Non, ait, meministis vos
heri quemdam pauperem clericum in tali et tali habitu
recepisse in monachum?--Hoc, inquit abbas,
recordor.--Ego, ait, ille sum. Jam nunc, si placet,
me et mea suscipite; de his qui mecum sunt si quis
eodem vitae desiderio tactus est, precor ut pro Deo
mecum suscipiatur. » Gaudet abbas, clerici contristantur.
Duo tamen ex eis, caeteris cum luctu
abeuntibus, remanserunt. Factus igitur monachus,
quo sublimior in saeculo fuerat, eo se exhibuit humiliorem.
Post non multum temporis sacrista efficicitur,
attributis ei sociis bonae vitae super eo ut decebat
sollicitis: at ille, magis magisque in Deum proficiens,
secum coepit tractare qualiter omnibus fratribus
ita deserviret ut omnes lateret. Denique
nocturnis horis cum caeteri quieti concederent, ipse
clam cunctis aquam hauriebat et lavatorium implebat.
Hoc cum multo tempore jam fecisset, Omnium
Sanctorum advenit solemnitas: caeteris itaque post
Matutinos ad lectos redeuntibus, ipse operi assueto
succedit. Quo expleto de more, redit in oratorium,
incumbit orationi. Et ecce ex ea parte ecclesiae qua
beati Martini lectus habetur, audit immensae multitudinis
dulcissimas voces. Erigens autem caput vidit
tres personas pontificalibus infulis decoratas, quarum
qui medius erat et honore et vultu videbatur caeteris
praeeminere; deinde abbates multos ac monachorum
infinitas catervas, omnes laetos et dulci melodia jubilantes.
Incipit interim ille archiepiscopus R\ 1, Concede nobis;
dictoque et repetito R\, complet ordinem.