PL 149, col. 422

Epistola ad Bernardum Massiliensem (Bernardus Bisuldunensis), J. P. Migne · Diploma (Bernardus Bisuldunensis), J. P. Migne

domno Girberto celeriter ad me usque . . . . et in omnibus
quae ad stabilitatem hujus negotii pertinere
possunt requisitis et receptis. Demum hunc quem
volumus . . . . studeat industria, sicque a vobis actum
in vestros successores transeat per saecula ventura.
Ergo quia vitiorum adversatores, cultoresque virtutum
fama praecurrente vos esse didicimus, ideo hoc
nobile coenobium, quod, ob reverentiam totius religionis
et scientiae, olim caput et specimen universae
esse meruit Esperiae, Deo annuente, per vos in statum
pristinum cupimus reparari; quo, dum illud vestri instantia
resumpserit habitam venerationem, coronam
gloriae a Filio ejusdem Virginis suscipiatis auctiorem.
Quod si rem tam dignam nec Dei amore dignati
fueritis suscipere, necesse erit nobis alibi inquirere

cum quibus et per quos acerbitatis nostrae
virus possimus deponere. Scitis quid velimus, orate
ut possimus. Igitur totum et amplius quam quod
comes Barchinonensis de coenobio Sanctae Mariae
Crassae vobis fecit, ego dum libertatem Massiliensem
de isto properat facere, excepto quod nec gladium
neque contum sinam vos illic formidare. Haec in fine
curavi addere, ut si hoc renueret accipere, quidquid
Omnipotens secus quam oportuerit, ibidem agi conspexerit,
illud abhinc vestrae et non meae imputet
culpae, qui scit me haec veraci corde proferre. Valeat
sanctitas vestra in Domino.

ipsius loci habeant ibi quod juste habere debent. Et
si, quod absit! abbas sive abbates ibi electi vel congregatio
ejus regulam S. Benedicti non observaverit,
et inobedientes exstiterint, Massiliensis abbas ibi
semper quando voluerit veniat, et eos ut corrigantur
admoneat, et de malo ad bonum convertat. Si
autem rebelles fuerint, et admonitionibus ejus credere
noluerint, Massiliensis abbas semper potestatem
habeat ejiciendi malos et mittendi bonos, et pro Dei
amore et charitate divina Bisuldunensis comes et Ausonensis
episcopus ad hoc faciendum sint illi adjutores.
Et hoc tandiu firmiter et immobiliter maneat,
quamdiu monasterium S. Victoris regulariter steterit,
et regulam S. Benedicti habitantes ibi tenuerint.
Et non liceat mihi Bernardo praefato comiti, nec
ullo successorum meorum, hanc donationem disrumpere
aut transmutare, vel aliquo modo minuere. Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.