PL 149, col. 444

Vita S. Anselmi (Auctor incertus (Bardus deaconus)), J. P. Migne

Anselmum Lucensem electum, virum omni laudis
praeconio dignum, nunc felici, inquit, beatum excessu,
in quo omnis laus secure canitur. Tum addit: Cum hoc itaque,
scilicet Hugone Diensi, tanto familiaritatis
et dilectionis vinculo connexus est, et ita
sibi, licet divisa haberent hospitia, in palatio Lateranensi
individue adhaerebant, ut unum videri sine altero
mirum videretur his qui eorum noverant unanimitatem,
adeo ut Urbis praefectus quodam veritatis
praesagio alterum horum diem, alterum vocaret lucem:
quod dies non sit sine luce, et lucem dies comitetur.
Lucebat enim in eorum moribus justitiae et
pietatis decus: praeponderabat amicitia constans, mutabilitatis
nescia. . . . Senes autem erant, non longaevitate
vitae, sed morum maturitate. . . . Cum ergo

Romae positi praestolarentur diem consecrationis suae,
venerunt nuntii regis Heinrici Romam, rogantes, ne contra
morem praedecessorum suorum domnus papa (Gregorius
VII) eos consecrare vellet, qui episcopatus electionem
solam, non autem donum per regiam acceperant
investituram. Denique subdit auctor pontificem in Lucensi electo acquievisse, ut consecrationem
ejus differret, donec investituram episcopatus ex regio
dono accepisset: in Diensi vero acquiescere noluisse.
3.
Haec Vitae sequenti lucem afferre possunt, uti
et epistola mox dicti Hugonis archiepiscopi Lugdunensis
ad Mathildem comitissam, quam hortatur
ad subveniendum pro suo more Ecclesiae Romanae

in electione futuri pontificis, post mortem Victoris
III, cui Urbanum II succedere aegre ferebat. Habetis
siquidem in hac re fidissimos adjutores, et benignos
devotionis vestrae apud Deum commendatores, piissimum
scilicet patrem nostrum sanctae memoriae papam,
nempe Gregorium VII, et beatum A. Lucensem
episcopum: qui, sicut cum adhuc viverent, in omni
pietate et justitia vos instruxerunt: ita nunc ab illo
aeternae quietis sinu, in quo eos receptos esse confidimus,
meritis suis et precibus caritatis vestrae opera
commendabunt; ac amorem perpetuae vitae, quo ineffabiliter
satiantur, devotionis vestrae visceribus inspirabunt.
Haec epistola edita est in Spicilegii tomo II.
4.
Quantum pro restituenda apud canonicos cathedralis
Sancti Martini ecclesiae Lucensis communi
vita laboraverit Anselmus, patet ex sequentis Vitae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.