PL 149, col. 648
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
in alio quolibet die privato et quadragesimali repetemus;
quanquam ad horas non alias antiphonas,
versus, et collectas, quam de ipsa festivitate dicamus.
Remanet quoque rursus officium, pro quo
quod pene oblitus sum, post singulas horas psalmi
119, 69 et 141, medius est incertus. Nam majores
nostri, eo tempore quo in nocte non gerebatur officium
sicut geritur in hieme, ipsum officium in
diebus Dominicis, et in aliis quibus duodecim lectiones
fiebant, non omiserunt agere post Coenam; ne
pro una die solemni duo officia remanerent. Quod
cernens sanctus Majolus aliquando fratribus esse
maxime in tali die onerosum, pro ipso officio constituit
ut post singulas horas duo psalmi dicerentur
119 et 141. Sed ut de psalmodia hic quod proposui
tandem concludam; in diebus dominicis, et in aliis
extra Quadragesimam festivitatibus duodecim lectionum
agendis, de tanta psalmorum diversitate
nihil est amplius quod dicatur, praeter quindecim
cantica graduum, matutinae laudes, et vesperae de
Omnibus Sanctis, illi psalmi pro tricenario et anniversario
fratrum post quamlibet horam duo
psalmi; et si tertius apponitur eadem de causa,
quae praemissa est, tantum in aestate: nam a Kalendis
Novembris usque ad Septuagesimam rite officium
defunctorum non agitur nisi in nocte, et
illa nox sola, quae ad Dominicam pertinet, officio
caret.
CAPUT V. De collectis et versiculis quae psalmodiam sequuntur et quantitate letaniae.
Interrogatio. Igitur libens audio, ut supra psalmodiam,
ita nunc quoque per ordinem innotueris
et collectas, et versiculos collectas praevenientes,
sine quibus tanta psalmodia et in tot membra
divisa non finitur. Addideris quoque de letania
quae primam sequitur, cujus sit quantitatis et prolixitatis.
Responsio. Ut morem tibi geram, et secundum
eumdem ordinem quem huc usque tenui; primo
ante nocturnos dicuntur sola quindecim cantica
graduum; dicuntur prima quinque pro fratribus
nostris et omnibus fidelibus defunctis; alia quinque
pro nobismetipsis; novissima pro regibus, et omnibus
nostris familiaribus adhuc viventibus. Ad singulas
autem incisiones, oratione Dominica praemissa,
sequitur ad primam versus et collecta. A porta
inferi, etc. Absolve, Domine, animas famulorum
tuorum fratrum nostrum, etc. Ad secundam versus, Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui;
et, Memor esto, etc. Collecta, Deus, cui proprium.
Ad tertiam versus, Domine, salvos fac reges; salvos
fac servos et ancillas. Collecta, Praetende, Domine,
etc. At si protenditur usque ad finem psalterii,
sola incisionum loca mutantur, non collectae,
et tunc prima pervenit ad psal. 129, secunda ad
139. Ad quatuor psalmos qui quamlibet horam sequuntur,
dicuntur semper hi versiculi: Domine,