PL 15, col. 1650

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

inquit, pauperes; quoniam vestrum est regnum coelorum [(Matth. V, 3)]
.
Primam benedictionem hanc
uterque evangelista posuit. Ordine enim prima est,
et parens quaedam generatioque virtutum: quia qui
contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna:
nec potest quisquam meritum regni coelestis adipisci,
qui mundi cupiditate possessus, emergendi non habet
facultatem.
51.
Secunda benedictio: Beati, inquit, mites.
Tertia, Beati qui lugent. Quarta, Beati qui esuriunt.
Quinta, Beati misericordes. Sexta, Beati mundo corde.
Septima, Beati pacifici [(Ibid., 4-9)]
. Et bene septima;
quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requievit 1368
Deus [(Gen. II, 2)] ; dies enim quietis, et
pacis est. Octava, Beati qui persecutionem patiuntur

propter justitiam [(Matth. V, 10)]
.
52.
Veni, Domine Jesu, doce nos ordinem beatitudinum
tuarum; neque enim sine ordine dixisti,
primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites,
et tertio qui lugent. Nam etsi cognosco aliquid,
tamen ex parte cognosco. Si enim Paulus ex parte
cognovit [(I Cor. XIII, 9)] , quantum ego possum cognoscere?
Paulo quantum vita, tantum etiam verbo
inferior sum; vita enim verbum exigit et
acquirit: sermo autem sine vita non est sermo
Dei. Quanto me sapientior Paulus! Ille gloriatur
in periculis [(II Cor. XII, 5 et 7)] , ego in successibus:
ille gloriatur, quia revelationibus non extollitur:
ego si quae revelationes mihi contingerent, gloriarer.
Sed tamen potest Deus de lapidibus homines

suscitare, et verbum proferre de clausis, vocem elicere
de mutis. Quod si asinae oculos aperuit, ut videret
angelum [(Num. XXII, 27)] ; potens est et nobis
quoque aperire oculos, ut possimus Dei videre mysterium.
53.
Beati, inquit, pauperes. Non omnes beati pauperes;
paupertas enim media est: possunt et boni
et mali esse pauperes. Nisi forte ille intelligendus
pauper beatus, quem Propheta descripsit dicens:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.