PL 15, col. 1652

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

quibus dictum est: Juvenis fui, et senui, et non vidi
justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem [(Psal. XXXVI, 25)]
.
Qui esurit, utique virium quaerit
augmentum. Quod autem majus virtutis incrementum,
quam norma justitiae?.
57.
Post hos: Beati, inquit, misericordes [(Matth. V,
7)]
; justitiam enim sequitur misericordia. Unde dictum
est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus
manet in aeternum [(Psal. CXI, 9)]
. Sed etiam qui misericordiam
defert, mercedem amittit, nisi mundo
corde misereatur; nam si jactantiam quaerat, nullus
est fructus. Emunda igitur interiora mentis tuae; et
si diligenter pectoris tui secreta mundaveris, compatere
iis qui impugnantur: et intellige quanti hominum,
quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.

.
58.
Sed nisi tu prius interiora tua vacuefeceris ab
omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque
ex affectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam.
A te igitur pacem incipe; ut cum fueris ipse
pacificus, pacem aliis feras. Quomodo enim potes
aliorum corda mundare, nisi tuum ante mundaveris?.
59.
Profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus;
festina, contende ad finem. Multi cum essent exitus
vitae, unus Domino competebat; nam quod natum
erat secundum carnem, oportebat secundum carnem
mori. Elegit passionem ut moreretur pro nobis; et
tu dic de omnibus quae retribuit tibi Dominus: Calicem
salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo
[(Psal. CXV, 13)] ,
hoc est, passionem. Unde etiam illis
qui ad dexteram vel ad sinistram sedere cupiebant,
ait: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [(Matth. XX, 22)]
.
Usque ad finem te ducit, usque ad
martyrium prosequitur, et constituit beatitudinum
palmam. 1370
.
60.
Vide igitur ordinem. Oportet te fieri
pauperem spiritu; humilitas enim spiritus divitiae
virtutum sunt. Nisi pauper fueris, mitis esse non
poteris. Qui mitis est, potest lugere praesentia; qui
inferiora luget, potest desiderare meliora; qui superiora
quaerit, inferiora devitat; ut et ipse a superioribus
adjuvetur; qui miseretur, cor suum mundat.
Quid est enim mundare animum, nisi sordem mortis
abolere? Eleemosyna enim a morte liberat (Tob. IV,

11): patientia vero perfectio est charitatis. Qui autem
patitur persecutionem, in ultimo certamine constitutus
probatur adversis; ut cum legitime certaverit,
coronetur. Hos quidam gradus volunt esse virtutum,
per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere.
61.
Denique sicut incrementa virtutum, ita etiam
sunt incrementa praemiorum; plus est enim Dei esse
Filium, quam possidere terram, et consolationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.