PL 15, col. 1655

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

mens tendat excubias, quo nulla poena gravior est,
successorum profutura compendiis anxio timore servare;
tamen quoniam avaritiae studia, et desideria
congerendi, inani quadam voluptate pascuntur: qui
consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem
perpetuam perdiderunt.
70.
Possumus hic tamen divitem intelligere populum
Judaeorum, vel haereticos, vel certe mundi philosophos,
qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae
facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae
fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt.
Nonne tibi videtur haereticus aliquis, cum audis eum
de generatione Domini juxta usum saeculi dispuntantem,
dives in verbis, pauper in viribus? Qui putat se
in hoc tempore locupletes habere divitias: sed in futuro

egestatem suae fidei recognoscet; cibumque
perfidiae, quem praesenti aetate ructaverit, aeterno
fidei commaceratus jejunio, causam tanti sciet esse
supplicii. Eritque tempus, ut risus suos lugeant,
qui dicta nostra nuncrident. Quibus bene dicetur:
[(Vers. 26.)] Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
.
71.
Nonne tibi videtur his dicere, qui dudum in
Ariminensi concilio perfidae praevaricationis auctores,
dum imperatoris gratiam sequuntur, Dei gratiam
perdiderunt? Qui cum placere potentibus aucupantur,
maledicto se perpetuo subdidere.
72.
Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad virtutem et
fidem populos provocavit: hic etiam a criminibus
atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione

deterruit, qui non otiose plurimorum factorum coelestium
enumeratione progressus, ad benedictionum
locum serius venit; ut populos divinorum miraculis
roboratos, ultra Legis tramitem virtutum progredi
vestigiis edoceret. Fuerit cavendum illic, ubi adhuc
infirmae plebis corda nutabant: hic tubae clangore
excitanda virtus fuit. Docet hoc libri hujus, quae in
prooemiis, et quae in processu sermonis aperitur oratio.
Illic qui infirmi sunt, adhuc quodam Legis
lacte potantur, et ideo per Legis tramitem ducuntur
ad gratiam: audiunt quae Legis sunt, ut ultra Legem,
Legem sequendo procedant: hic Ecclesia fundatior
non lacte imbuitur, sed cibo 1373 vescitur; cibus
enim validior est charitas. Denique inter tria maxima,
fidem, spem, charitatem, major est charitas.

.
73.
[(Vers. 27.)] Ordinatur igitur charitas, cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.