PL 15, col. 1766

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Unus autem est, si non dividatur; sed
totus in Patre, totus in Filio sit. Itaque quia unius
deitatis atque dominatus asserimus Trinitatem,
unum Deum, et unum Dominum confitemur. Qui
autem aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus memorant
potestatem, plures deos, et plures dominos
in Ecclesiam gentilis vitio erroris inducunt.
LIBER OCTAVUS.

dixit Graecus ἁρμόσεται; harmonia enim conveniens
et apta rerum omnium dicitur commissa connexio.
Harmonia est cum fistulae organi per ordinem copulatae,
legitimae tenent gratiam cantilenae, chordarumque
aptus servat ordo concordiam. Itaque non
habent harmoniam suam nuptiae, 1471 quando
christiano viro gentilis mulier non legitime copulatur.
Ergo ubi nuptiae, harmonia; ubi harmonia,
Deus jungit. Ubi harmonia non est, pugna atque dissensio
est; quae non est a Deo, quia Deus charitas est [(I Joan. IV, 8)]
.
4.
Noli ergo uxorem dimittere, ne Deum tuae copulae
diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo
magis uxoris debes tolerare et emendare mores.
Audi quid dixerit Dominus: Qui dimittit mulierem,

facit eam moechari [(Matth. V, 32)]
. Etenim cui non licet,
vivente viro, mutare conjugium, potest obrepere
libido peccandi. Itaque qui auctor erroris, etiam
reus culpae est. Quo cum parvulis feta dimittitur?
Quo titubanti vestigio grandaeva detruditur? Durus,
si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam
charitatis, addas etiam pietatis injuriam;
durus, si propter matrem etiam filios simul pellas;
cum magis redimere a patre liberi debeant culpam
parentis. Quam periculosum, si fragilem adolescentulae
aetatem errori offeras! Quam impium, si ejus
destituas senectutem, cujus defloraveris juventutem!
Ergo inhonoratis stipendiis et veteranum
imperator dimittat inglorium, atque imperii sui possessione
detrudat; et rusticum laboris sui effetum

agro suo propulset agricola? An quod in subditos nefas
est, in comparem fas est [(33 quaest. 2, c. An quod)] ?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.