PL 150, col. 822

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De persecutione ecclesiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

quam monachos. In hoc enim via lata a talibus creditur
ambulari, cum in nomine monachi communi
more viventes, [cum] a laicis solo tonsurae habitu
separati, obedientias suas magis desideriis subministrant
quam Deo. Et suo judicio putant sibi licere
quae mala sunt: et quidquid noluerint, hoc putant
non licere. Et acceptum ducentes, ut cogitationibus
suis corpori eorum magis provideatur quam
animae, id est, victus, vestimentum, et calciarium,
magis sibi melius ipsi posse cogitare quam alium.
Nam de futuris ratiociniis animae negligendo ita se
reddunt securos, ut sine majorum probationibus sub
proprio arbitrio militantes credant se omnem legem
et justitiam Dei perfecte in cellula operari. Nam si
forte supervenientium quorumdam majorum [ cum]

emendationum quaedam eis monita ministrantur, et
inutilis eis docetur talis solitaria dispositio habitandi,
mox eis displicet cum ipsa doctoris persona
consilium; et statim non in consentiendo ei vel in
sequendo eum emendationem promittunt, sed respondent
se debere vivere simpliciter, nescientes
illud quod dixit Propheta: Corrupti sunt, et abominabiles
facti sunt in voluntatibus suis [(Psal. XIII)]
. Et
illud testimonium Salomonis dicitur: Sunt viae quae
videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum
inferni demergit [(Prov. IV)]
. Ideo enim via
lata a talibus ambulatur: quia quocunque eos desideriorum
duxerit pes, mox assensu sequuntur; et
quidquid concupierint concupiscentiae eorum, illico
et novos sibi licentiae calles, vel liberi sine magistro

arbitrii facientes viam vitae suae illicitis voluptatum
diversitatibus delectant, et quacunque etiam delectationes
voluerint progredi licentes, et patulos sibi
praebent gressus, illud semper scire nolentes, quia
homini creato, Mors juxta introitum delectationis
posita sit [(Eccl. XVIII)]
. Et quod eis dictum est: Post
concupiscentias tuas non eas, et a voluntatibus tuis
avertere [(Ibid.)] , surdo auditu pertranseunt. E contrario
quibus ad vitam aeternam ambulandi amor
incumbit, ideo angustam viam arripiunt, ut non suo
arbitrio viventes, vel desideriis suis, et voluntatibus
obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio,
non solum in supradictis desideriis suis et voluntatibus
coarctantur, et facere nolunt cum possint arbitrium;
sed etiam alieno se imperio subdunt, et in

coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant.
Et sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam,
quae dicit: Non veni facere voluntatem
meam, sed ejus qui me misit [(Joan. VI)]
. Et proprium
non facientes arbitrium, abnegantes propter

quidem veritati non valentes resistere tacuere postea
vero, suadente humani generis inimico, inobedientes
celavere.
Interea Romae episcopi et cardinales et abbates
per Symoniacam haeresim ordinati deponebantur, et
ibi ex diversis provinciis alii ordinabantur, ut ex
Lugdunensi Gallia Ubertus Silvae Candidae episcopus
et ex Burgundionum genere Stephanus abbas et cardinalis
et ex Romerici monte Hugo candidus; qui postea
apostata est effectus, et Fridericus ducis Gotefridi
germanus, et ex compendio quidam Azolinus Sutrinus
episcopus, et ex Ravennatium partibus Petrus
Damini vir eloquentissimus, et alii quam plures.
Tunc fortis armatus, qui in multa pace custodierat
atrium suum [(Luc. XI, 21)] , sensit se obligatum.

Sequenti vero anno praefatus pontifex sinodum congregavit,
in qua omnibus tam clericis quam laicis
auctoritate S. Petri et Romanae Ecclesiae praeceptum
est, ut abstinerent se a fornicatorum sacerdotum et
Levitarum communione.
Haec synodus gladium in viscera mersit inimici.
Nam non solum Romae incontinentes sacerdotes et
Levitae ab altaris prohibebantur officio, sed et per
vicinas circumquaque regiones et per omnem Tusciam,
adjuvantibus monachis viris religiosis et verbo
praedicationis insudantibus.
Et hic beatus pontifex legatos suos misit Cpolin,
habens super aliquibus causis adversus Graecos episcopos
quaestiones, ex quorum numero fuit praefatus
Fridericus magni ducis Gottefridi germanus, qui venientes

Cpolim a Monomacha imperatore honorifice
sunt suscepti.
Dehinc episcoporum negotio propter quos venerant
citissime sedato, amplissimis donis donati portantesque
beato Petro permaxima donaria, ad propria
repedabant.
Interea Normannorum fortissima gens, quae Apuliam
et Calabriam a Graecorum regni subtraxerat
ditione, Beneventanos invadit. Qua tempestate Beneventani
compulsi Romam tendunt Beneventumque
per cartulam offertionis beato Petro tradentes a
domino papa implorant auxilium, quo facto, non
solum pro terris sacrae Romanae Ecclesiae invasis,
verum et pro acerbissimis poenis quas Christianis

inferebant, commotus primum quidem gladio excommunicationis
eos percussit, moxque eos materiali
gladio feriendos judicavit. Sed quia consilia Dei
abyssus multa [(Psal. XXXV, 7)] , Dei ineffabili providentia
bello commisso Normanni victores, extitere,
captumque papam, sed ut decuit honorifice tractatum
per mediam stragem interfectorum usque Beneventum
perduxerunt. Sed quid plura? qui pro justitia
dimicantes bello prostrati fuerunt, hos Deus signis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.