PL 151, col. 649

Visio (Ansellus Scholasticus), J. P. Migne

Infelices presbyteri
Scortatores nequissimi
Mendacesque diaconi,
Et nonae meretriculae
Cum clericellis parvulis
Et monachis sat invidis
Murmuratores turbidi
Instant dies atque noctes
A Paschae cursu celebri
Quoad vestrum Pascha redit,
Semper orantes Dominum
Cum missarum solemniis
Pro animabus perditis,
Et laboratores mali
Dant suas eleemosynas
Egenis et pauperibus.
Hi nobis tollunt animas
Nostra fecerunt [quae] opera
Horum placatus precibus
Atque malis operibus,
Vobis bonus, nobis malus
Jesus, nostri sat aemulus,
Sic nobis aufert animas
Quae fecerunt placentia.
Postquam surgens a mortuis
Heu! proh dolor! nos superans
Imperium comminuit
Nostrumque decus abstulit.
Dum redeunt Paschalia
Vobis grata solemnia,
Nobis semper sed timida;
Sic consuevit facere
Non veritus nos vincere;
Sed in uno laudabilis
Nobis est gratus invidis
Quod eos qui criminibus
Diris tenentur arctius
Stricti malis operibus,
Homicidae, adulteri,
Raptores, praedae fervidi
Sodomitaeque pessimi,
Assueti perjuriis,
Quos facere non puduit
Quod lex vestra prohibuit,
Neque eos poenituit,
Hos non tulit, nec liberat
In hoc ut justus maneat:
Justis promisit praemia
Et pessimis supplicia
Si mutaret sententiam,
Faceret injustitiam.--
--O perdite! respondeo,
Cur tui es sic immemor?
Cur poenitens non flecteris?
Et cur veniam non petis,
Ut quod perdis superbia
Et tumoris audacia
Humiliatus habeas,
Ac dignitatem perditam,
Etiam [ l., et jam] decoram gloriam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.